CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De sancto Stephano.

latín

135.0501|
135.0501A| Isthic praecipuis quoque consummantur agones
Militibus, quorum Stephanus certamine primo
Post Christum lethi liventia tela triumphans,
Nominis hinc proprii scitur cepisse coronam
Tempore quo Dominus dirum cruce vicerat hostem.
Nam dum levitas sacris assistere mensis
Coetus apostolicus, septem quos Spiritus almus
Exornat, statuit, divino numine lectus
His lucis locuples praeponitur archidiacon.
Mox imbrem sermonis agens, virtute coruscat,
Prodigiisque novis populo nova fulgura monstrat.
Quem contra Synagoga crepans Satanae blateratu,
Bellabat rabido, libertinique remissi,
Atque nothi Cyrenenses fervore perusti,
135.0501B| Turba et Alexandrinorum Cilicesque procaces,
Aut Asiae reliqui. Sed non superare sophiam
Flaminis aut sancti potuerunt sistere rivos.
Captum concilio statuunt et magna queruntur,
Mutandas legis Moysi quod traditiones
Dixerit ab Jesu, templi accelerante ruinam.
In quorum medio velut angelus ore coruscus
Voce tonans patria, sic lumine fulgidus infit:
« Patres atque viri fratres, mea sumite verba.
Majestate Deus radians apparuit olim
Abrahae nostro, placito sibi carne parenti,
Praecipiens olli: Terra discede paterna
Approperans aliis, tibi quae monstravero, regnis.
Chaldaea egrediens habitavit denuo Charran;
Post obitumque patris haec hunc deduxit in arva,
135.0501C| Nec dedit hinc ipsi quantum pedis abdere passus
Quit; tamen haec ejus soboli tradenda spopondit,
Cum senior fessus carnali prole careret.
Sed tua progenies alienis accola (dixit)
Ruribus existet, graviter tractata per annos
Ferme quadringentos, famulatu pessime pressa,
Exiet atque loco mihi postmodo serviet isto,
Judicio gentem cui servierit quoque subdam.
Post testamentorum circumcisio sumpta,
Procreat inde senex Isaac, quo natus Iacob
Bis sex progenerat praeclaro sanguine patres,
Invidiae Joseph quos vendere livor adegit.
Hic Pharon ingreditur, Domino comitante superno,
Omnibus eripuit salvans qui pestibus illum;
Per quem mox sapiens Pharaoni et gratus habetur;
135.0501D| Hunc qui praeficiens regno praeponit et aulae.
Aegyptum inde onerosa fames Canaanque premebat;
Excitat haec primum patres angustia nostros;
135.0502A| Vendi ibi comperto frumenta videre Canopum.
Hanc quoque dum repetunt, Joseph patet agnitus illis
Quae postquam Phario regi perlata feruntur,
Patrem cum generis turba sibi poscit Ioseph
Ad quem cum decies septenis quinque jugatis
Descendit propriae stirpis animabus Iacob.
Qui postquam vita defungitur ipse, patresque
Bis seni Sichem lati positique sepulcro
Abraham pretio quod sumpserat Emor in empto.
Tempore promissi properante quod ipse professu
Abrahae fuerat Dominus, plebs crevit et ingens
Efficitur populus, donec rex nescius horum
Eminet Aegypto, circumveniensque colonos
135.0502B| Addicit, diro proprios exponere letho
Compellens genitos. Moyses tunc natus et aede
Mensibus est patria latitans tribus abditus hosti.
Gratus at Altithrono fluvii dum traditur ulvae,
Regigena raptus, fotus, vice prolis amatus,
Artibus excellet Phariis, virtutis et actu
Lustra gerens octo, meditatur visere fratres;
Pelleumque virum Hebraeo vim tendere cernens
Percutit, atque suos retur sensisse propinquos,
His per eum Dominus vellet quia ferre salutem.
Quos imprudentes odio rixaque furentes
Corripiens, audit, Princeps, aut arbiter ut sis
Quis dedit, et nostras valeas finire querelas?
Mene ut heri Pharium jugulo plectere colonum?
Territus his Moyses disponitur advena terrae,
135.0502C| Aufugiens Madian, bino est qua pignore mactus.
Quadraginta annis illi hac tellure peractis,
Angelus his flagrante rubi monstratur in igne,
Quo mirante facem scrutari remque parante
Vox facta est: « Ego sum patrum Deus ipse tuorum. »
Attonitus Moyses non audet cernere contra.
Cui Dominus: « Pedibus tibi calceamenta resolve,
Nam locus in quo stas constat quia terra sacrata est.
Verbera dura mei populi, Pelusia regna
Quem retinent, vidi, gemitum quin auribus hausi
Descendique tegendo illos quo missus abibis. »
Hic Moyses, sibi praelatum quem ferre negarunt,
Principis atque Redemptoris vice mittitur illis,
Coelicola simul ostenso, comitante per ignem.
His signis educit eos per rura Syenes,
135.0502D| Inque mari Rubro rutilans et in invia sicca
Lustris octo prophetavit quoque, quo Deus (aiens)
Tempus erit, vestris de fratribus excitet unum,
135.0503A| Tanquam me vatem, vos observabitis ipsum.
Nempe erat Ecclesiae princeps deserta tenentis
Angelico super alta Sina solamine fultus.
Sumpsit enim vitae nobis dare verba, sed ejus
Nolebant jussis nostri se subdere patres,
Cordibus aversi duris, Aaronque jubentes:
« Fac nobis quos nos volumus praecedere divos,
Dux noster Moyses ubi sit nescire fatemur. »
Tum bove conflato sacra libant more profano,
In factis manuum laetati corde suarum;
Militiasque dedit Deus hos servire polorum,
Ut Scriptura prophetarum sic patribus infit:
Dum deserta terebatis loca, victima nunquid
A vobis oblata mihi? Domus arsit Iacob
Sumpsistisque Moloch tentoria, sidera Rempha,
135.0503B| Quas vos constat adorandas sculpsisse figuras.
Quocirca ejiciam vos moenia trans Babylonis.
Aulaeum fuerat patribus per devia nostris
Quod Deus ostenso docuit paradigmate Moysem.
Hoc quoque cum Jesum nostri induxere parentes
In terram, gentes, quam possedere, superno
Expulsae nutu, mansitque in tempora David,
Qui gratus Domino petiit reperiret ut aedem
Ipse Deo Jacob, Salomon struxit cui templum,
Sed non excelsum manibus lita delubra claudunt
Os vatis velut ipse sui testatur adimplens:
Sedes est coelum, basis est mihi terra pedalis
Quamque domum mihi condetis, loca quaeve manendi?
Non mea celsa manus plasmans haec omnia fecit?
135.0503C| Spiritui quoque vos almo contraire studetis
Auribus incircumcisis, cervice procaci,
Ut vestri ante patres jugulando saepe prophetas,
Infesti cunctis; praenuntia verba locutis
Adventus justi quem proditione necastis;
Angelico legem quos percepisse relatu
Constat, eam vere nec custodisse probatur.
Martyris his verbis ingratis auribus haustis
Viscera dissiliunt, rumpuntur corda furore,
Stridula pressorum resonant crepitacula dentum.
At martyr sanctus, praecelso Flamine plenus,
Suspiciens coelos, divinum cernit honorem
Et stantem a dextris aeterni Patris Iesum,
Sicque ait: « En video coeli mihi culmen apertum
Atque hominis Natum Virtutis dextra tenentem. »
135.0503D| Auribus obstructis illi aera vocibus implent,
Unanimesque petunt Stephanum simul impete torvo
Urbeque propellunt lapidantque rei venerandum,
Dira manus mitem, trux blandum, saeva benignum.
Saxoso martyr venerabilis imbre petitus
Invocat: « Hanc animam, Jesu Domine, accipe, » clamans.
Et positis genibus magna cum voce precatur:
« Ne statuas illis, Deus, hoc sibi crimen inuri. »
Quo dicto somnum pacis petit in nece fortem
Invictumque tenens animum, quo concio victa est,
Hoc vincens lapides, quoque pro lapidantibus orans.
Nec potuere preces casso cecidisse profatu
Martyris, ad solium sed conscendisse sciuntur
135.0504A| Omnipotentis heri, dum Saulum mente furentem
In nece tam sancta qui consentaneus esse
Non timuit, versum videamus nomine, corde:
De Saulo Paulum, patientem de cruce factum.
Exsequias Stephani properant celebrare fideles,
Atque timorati, lacrymasque dedere profusas;
Gamalielque suo princeps qui rure locavit
Ossa pii testis, cujus servantur agello,
Donec Christicolas fervens tribulatio pressat.
Postmodo septeno regnabat Honorius anno
Et baptisterii Lucianus in aede cubabat;
Mentis in excessu facto cui cernitur ecce
Procerus placidusque senex, vultuque decorus,
Barba promissa, candenti tectus amictu,
Cujus in extremo radiabant margine pulchrae
135.0504B| Contextaeque cruces, auro pro limite limbi,
Quique pedes caligis decoris munitus honesti
Atque caducaeo praesignis ductilis auri,
Leniter attingens hunc, quo se Gamalielem
Prodidit, egregius fuerat cui Paulus alumnus;
Addens, post aliquas coepit quas ferre loquelas:
« Cautela tumulos summa tu perfode nostros,
Et patefac humili squalentia rure sepulcra. »
Hoc quaerente simul quorum tumulata jacerent
Corpora: « Domnus, ait, Stephanus hic primus habetur
Pro Christo Solymi lapidum quem caede necarunt,
Quique sacerdotum jussu dimissus edendus
Est canibus dirisque feris qua Cedar abitur.
Quod vetuit cui morte fidem servasse patebat
135.0504C| Ast ego sanctorum coetum turbamque fidelem
Asciscens, suasi nostro ferretur agello,
Quoque patrum sueto positus sepelitur honore.
Quem simul attiguum invenies retinere locellum
Nicodemus meus ille nepos est, Christus Iesus
Flamine quem sancto docuit, lymphaque renasci,
Quodque sibi Petro, mox atque Joanne peractum,
Unde sacerdotum proceres, indigna frementes,
Irati hunc removent primatu, tradere morti
Connisi; texit sed cum reverentia nostri.
Urbe tamen pulsi rapitur convulsa supellex,
Quem quoque semianimem linquunt cruciatibus actum.
Hunc ego suscipiens adhiberi mando medelam:
Qui tunc curatus paulo inde superstes habetur
135.0504D| Defunctumque pedes ad primi martyris addo.
Tertius ille mihi retinens commune sepulcrum
Filius est Abibas meus, almo fonte renatus.
Mecum vicenum vitae dum provehit annum,
Praedictis Christi famulis sacra dantibus illi,
Doctus hic assidue cum Paulo sacra vacabat
In templo meditans, ac lumine legis abundans.
Liber eo solitum vitio cui subdere sese
Est genus humanum, tectus virtute superna,
Coelibis et vitae locuples in pace quievit.
Cum primogenito conjux mea credere Christo
Vitantes, alio positi tumulantur in arvo.
Sarcophagos horum quare spectabis inanes
Nobiscum meriti quia non requiescere visi. »
135.0505A| Hoc rogitante loci nomen quo quaereret illos,
Infit: « Agro in nostro quem nunc sermone Syrorum
More beatorum fertur possessio trito. »
Visio cui similis iterumque iterumque videtur
Presbytero, tandem Solymorum pergit ad urbem,
Pontifici monitus referens haec cuncta Joanni,
Qui fusis Dominum lacrymis benedicit ovanter,
Advocat et patres vicinis urbibus almos,
Quis dum monstrato foderetur in aggere coram,
Terra tremore crepat, spiransque fragrantia surgit
Cui similem qui forte aderant sensisse negarent,
Se paradysiaco gaudentes nectare pasci.
Cujus odoris opem variis sumpsisse levati
E morbis decies septeni tresque resultant.
Huic habiti testes operi, cum Patre notato,
135.0505B| Praesul Eleutherius Hierico, Eustominusque Sebaste,
135.0506A| Condigna socia cleri comitante caterva.
Qui pia muneribus pretiosis ossa prementes,
Obstructo loculo, propriis rediere cathedris.
Ossa beata Sion Stephani non tempore multo
Post revocata nitet, primus qua ad sacra minister.
Arida tum squallebat humus, sitientibus arvis,
Vi, sine temperie lymphae, durata caloris;
Ecce repente poli facies latet, aere nubes
Densescunt, subitusque polo demittitur imber
Ac rigat eximii meritis et honore parato
Martyris arentes largo solamine campos.
Hujus per varias clarescunt pignora terras,
Prodita quae signis passim decorantur opimis,
Quorum multa quidem, sancte Augustine, fateris,
Plurima quae fiunt vel facta fuere tacentur.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XX. De David, Simeone et Anna.De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XXII. De sancto Simeone et reliquis Aeliae praesulibus. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De sancto Stephano.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-d158ff
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi sanctorumque Palestinae (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De sancto Stephano.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-sanctorumque-palestinae-flo--flodoardus-remensis-d158ff.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.