CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXIII. De quodam presbytero Nursiae et Probo episcopo atque Stephano abbate.

latín

135.0849|
135.0849B| Nursicus ille senex sociam qui limine pellit
Morte quoque adstrictus paleam velut igne pavescens
Accendi membris prohibet propiare solutis,
135.0849C| Quam bene, quam caste injunctum servavit ovile
Adventus Petri Paulique et gratia clamat
Laetitia repetita senis suprema trahentis
Flamina, decessusque nigra formidine liber.
Sed neque pontificis florentis culmine vitae
Urbe Reatina Probi, etsi pondere pressum,
Languoris supero frustratur lumine funus,
Dum Juvenalis Eleutheriique nitore tremiscens
Non valet assessor visentum ferre decorem;
Queis comitatus adit gaudens coelestia praesul.
135.0850B| Hanc secus internis rutilans virtutibus urbem
Contemptor Stephanus mundi quam robore firmo
Excellens animi patientis coelica rexit
135.0850C| Castra cluens finis clari depromit agonis.
Cernitur et gestis dictisque et amore nocentum
Messis ut incensae tranquilla mente levamen
Amittens dolet authori, sua damna refutans
Flagitiumque gemens cujus decoratur honore,
Exitus angelico quae non praesentia visus
Mortalis perferre valet, nec coelica suffert,
Dum pater emeritus comprendere scandit
Praemia perpetuae coelorum in regna coronae.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXII. De sanctis Specioso et Gregorio fratribus sanctoque Spe.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXIII. De visione Joannis levitae. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXIII. De quodam presbytero Nursiae et Probo episcopo atque Stephano abbate.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-f42c05
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXIII. De quodam presbytero Nursiae et Probo episcopo atque Stephano abbate.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-f42c05.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.