CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXIII. De visione Joannis levitae.

latín

135.0783|
135.0783D| Talia dum serit historiae levita Joannes
Ecce sacerdotis quemdam sub imagine somnis
Stare cachinnantem cernit, cur scribat eorum
Acta solutorum, quorum non viderit ora?
Iste refert sese fidentius edere vera,
Quod nec blanditiis nec sit livoribus actus
Ignotum facie lectu describere notum;
Ille fremens et quod valeat hostile minatus
Usibus istius partam servire lucernam
Pressit, et in tenebris hunc atque pavore coegit.
135.0784D| Mortis et ancipiti posito nutamine sanctus
Visus Gregorius, stipatus utrinque beatis,
Dextrorsum, papa Nicolao, almoque ministro
Laevorsum, Petro, radiatus lumine multo,
Increpitans: « Modicae fidei quare dubitasti? »
Hostem papa notat digito Nicolaus apertum,
Quem face Gregorius lata comitante ministro
Infuscans perhibet non hunc nigrasse, sed atrum
Ostendisse, levansque sibi solamine fidum,
Abscedit magnoque locum dat lumine plenum.
135.0785A| Evigilans visor pueros ciet ante jacentes,
Nec valet erigere stratis licet orsa serentes
135.0786A| Dum lux aethereas dimissa refluxit in auras.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXIII. De quodam presbytero Nursiae et Probo episcopo atque Stephano abbate.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXIV. De duobus monachis Valentionis abbatis et sancto Suranno atque diacono quodam. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXIII. De visione Joannis levitae.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-8d06c9
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXIII. De visione Joannis levitae.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-8d06c9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.