CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancta Martina.

latín

135.0659|
135.0659B| Praeterea multos variis cruciatibus actos
Impius hic Caesar capitali lege trucidat.
Sub quo virgo nitens natu, virtutibus alta,
Ornavit percelsa crucis Martina tropaea.
135.0659C| Quae claris pollens opibus, patre consule nata,
Christicolis large victum praebebat egenis.
Prensa ab Alexandro, Phoebo dare thura jubetur,
Illa preces ut fundit, humum concussio vibrans
Percellit, tremit Urbs, fani pars versa residens
Sacrificos premit, effigies resoluta fatiscit.
His furiatus Alexander jubet ora puellae
Tundi alapis, cilia horrificis irrumpier hamis.
Carnifices sanctae poenis insistere jussi,
Defectu stupidi, subito clamore fatentur
Cernere se rutilo radiantes quattuor ore
Stare viros, ipsam laeto qui famine firment;
At sibi segnificam perstent infligere poenam
Fragmine testarum posthac dum scinditur alma,
Perduratque potens lictores ista patrantes
135.0659D| Octo quibus jussum sceleratas edere poenas,
Divina bonitate pio stant lumine tandem
Induti atque ministerium crudele negantes
Christo proclamant Domino se credere vero.
Quos contra Caesar furibundam accensus in iram,
Praecipit appensis lacerari viscera ferro:
Qui mundum et lanium secta cervice relinquunt
Martyres, et coeli felicia regna capessunt.
Suppliciis pulsatur item Martina retecta
Vestibus, ac plagis omnes incisa per artus,
Quattuor hinc palis distenta, et robore caesa,
Cuncta animo forti suscepta pericula ridet.
Inde recepta nigro tenebrosi carceris antro,
135.0660B| Discissum pingui perfunditur unguine corpus.
Rursus Alexandro coram decernitur acta
Delubro subici, Christo sed dirigit illa
Ut de more precem, demittitur ignis ab aethra,
135.0660C| Percutit ac redigit simulacrum in strage favillae,
Exuritque sacerdotes sternitque popellum.
Territus his princeps victusque, ea bella remittens,
Praefecto cuidam Justino urgenda relegat;
Qui conto hanc jubet extendi spatisque secari,
Unguibus effossa tractari carne mamillas;
Horrida dum scrobibus centum octo decemque patescit,
Carcere sic victrix, tenebrisque retruditur atris.
Amphitheatrali belvis post praebita ludo
Immani secura manet congressa leoni,
Quique pedes currens ad virginis ora coercet,
Nativa et feritate vacans velut agnus habetur;
Ast ubi placanti furias dimotus ad antra
135.0660D| Impastus caveae revocatur, omissa resumit
Ore venena famis, rictusque in corpora tendit
Obvia, cognatumque petit crudo agmine regis,
Vindictaque piae subigit perimitque puellae.
Nec regem aggreditur charo ne virgo careret
Martyrio, aut saevum pateretur inulta tyrannum.
Caesaris hanc iterum jussis ergastula claudunt.
Inde duos post acta dies offertur eunti
Libatum regi; Domino dum fixa probatur
Tormentis iterum pensa est, iterum ungue cavata.
Omnia dum superat, magica censetur ab arte
Victrix, impexis ferturque latere capillis.
135.0661A| Tunc raso exspoliant sanctam quasi crine prementem,
Allophyli fortem quondam ut Samsona ligarunt:
At Christi virtute sui stans fortior illa,
Nec cedit saevis, nec frangitur obsita foedis.
Clauditur hinc Triviae armipotens invicta sacello;
135.0662A| Noctibus hic inclusa tribus totidemque diebus
Torva pharetratae in cineres agit ora Dianae.
Sic sacra, sic proceres superans, censetur agonis
Extremam rigidi gladio concludere metam,
Hocque triumphali partum petit aethera saltu.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancta Felicula.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sanctis Hormisda papa, Germano atque Remigio episcopis. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancta Martina.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-c4972b
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancta Martina.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-c4972b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.