CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancta Felicula.

latín

135.0621|
135.0621C| « At comes, avertens animum, solatia saltem
Virginis usurpare petit, « Felicula, dicens,
Rebus de geminis tibi delige quamlibet unam;
Aut mea sis conjux, aut dis libamina funde » .
Illa: « Nec uxor ero tua, sum quia sacra Tonanti,
Nec libabo deis, quia sum vernacula Christi. »
Carnifici Flaccus torquendam tradit atroci,
Mandat et includi tenebrosi in claustra cubilis.
Linquitur hic septem absque cibo perstare diebus,
In quam custodum perflant hujusce maritae:
« Heu! cur morte mala properas decedere vita?
Sume virum celebrem juvenemque et rebus opimum,
Formosum, comitemque potentem et regis amicum. »
Illa nihil contra nisi tantum haec edere curat:
135.0621D| « Virgo quidem Christi sum, nullum praeter eumdem
Omnino accipio. » Vestae post ducta fovenda
Virginibus, gaudens alia durare sine esca
135.0622C| Hebdomada, impuris minime suadetur eorum
Servitiis libare cibum; suspenditur ergo
Tormentis, clamatque: « Meum modo cernere coepi
Sobrium amatorem Christum, meus est amor in quo
Fixus; at hostiles frendent blaterantque ministri:
Christicolam te te esse nega, pergesque soluta. »
Clamat: « Amatorem, felix, nunquam ipsa negabo
Capta meum, me sit propter cum felle cibatus,
Atque coronatus spinis, potatus aceto,
Affixusque cruci. » Post haec sanctissima verba,
Sordibus injicitur spurcae vastaeque cloacae,
Hacque capit meta coeli Felicula regna.
In speculis positus Nicomedis ut aspicit isthaec,
Nocte venit tacita, rapiensque suae ossa casellae,
135.0622D| Curriculo ducit, conditque via Ardeatina,
Urbe procul septem fere millibus. Ejus ibidem
Fructificant ad vota preces post tempore cuncto.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De duobus sanctis Felicibus.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancta Martina. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancta Felicula.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-2a5341
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancta Felicula.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-2a5341.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.