CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De duobus sanctis Felicibus.

latín

135.0719|
135.0719D| Presbyteri divina duo per sacra nitebant,
Nomine Felices, felices actibus ambo,
Fratres lege Dei, germano sanguine fratres.
Correptus senior procerum dictante furore
Judicis invehitur secreta ad numina Dracchi
Aereus urgebat Pelusia sacra Serapis
Hebraeos olim duce qui Tricante subegit,
135.0720D| Cujus, ut insuffat patribus suplicata vetustis
Ora, velut vento folium, vasta aera labascunt.
Hinc alias victor simili deductus ad aras
Insultat Maja genito virtute reliso,
Nec dea venatrix arcuque et arundine terrens
Oris flabra pii restare ad tenuia fortis.
Judicis ad sedem post clara trophaea reductus,
135.0721A| Tormento erigitur, quo carmine tanta rogatur
Tam dira acta dedit, divos qua fraude refregit.
« Non malefacta, inquit, sunt, at bene facta tonantis
Non haec fraude vigent quin laude Dei omnipotentis. »
Censor item legat vertenda ad fana beatum:
At ne forte solo solito sacra arida cogat,
Quae viridi viget assistens radice sacello,
Arboris orandas frondes et robora mandat.
Ille prece effusa censet radicitus arbos
Corruat evertens longo sacra tempore tecta,
Amplius hic vanis ne decipiantur inanes,
Ima petens robur paret, praecepta facessit,
Obvia fana terit quatiens vastatque premitque,
Atque minutatim spargens protrita revellit.
Cognitor haec sumens jubet hunc ultore subiri
135.0721B| Ense, ferisque dari, communia jura negari.
Tramite decreto metam scandebat agonis
Laetus et accelerans parta gaudere corona
At magis ut niteat socium Deus applicat auctum
135.0722A| Qui dum scita capit caedisque edicta litandae
Obvius addicit promptum se ad regna tenenti
Offert exitio currens apprehendere palmam:
--Atque ego, proclamat, legi summittar eidem
Qua nitet hic senior, Dominumque ipsum colo Christum. »
His rapitur dictis et sancta per oscula junctus
Felicis parili meritis sub strage jugatur,
Et simul exsectus coelorum ad gaudia surgit;
Hujus post nomen quia nescivere minoris
Ob decus infusae vocitant virtutis Adauctum.
Aggressi tacita justi sub nocte laborem
Qua vastum convulsa sinum patefecerat arbos
Corpora humant conduntque pii tellure triumphi;
Tabescens livore nigro manus improba tentat
135.0722B| Vellere deposita insigni de rure talenta,
Quique ruunt operi furiis raptantur Averni
Tempore qua pacis fabricata educitur aula
Martyrum et illustri praeculta tropaea nitela.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De ducentis et sexaginta simul martyribus.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancta Felicula. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De duobus sanctis Felicibus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-989490
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De duobus sanctis Felicibus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-989490.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.