CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sanctis Hormisda papa, Germano atque Remigio episcopis.

latín

135.0769|
135.0769A| Hinc Hormisda colit clerum, psallentia tradit,
Templa levat, lites componere pace laborat,
Graiorum tumidos instat sedare tumultus,
Nec, quia praecelsis arcetur fascibus, alto
Absistit coepto; monitus iterare benignos
Haud tardat, licet Augusto renuente, sequestros.
Qui, donis tentans, nec vi nec munere praestat.
Insuper indigne pulsis negat hospitis alas,
Atque superba refert, sacrataque jura repellit.
Nec mora contempti persentit numinis iram:
Ictus et aethereo submersus in ultima telo,
Dignum sceptra sacris submitti funere pandit,
Plexo justus ac injusto Justinus adeptus
Imperium, Petri pacis petit omine sedem,
135.0769B| Foedera digna diu monitis actuque ferentem.
Vota Patri arrident: legantur figere pacem
Sinceri fidique viri virtute probati;
Capua Germanum tanto dat munere dignum.
Legatis Petri sic gratia celsa refulget,
Augustus cum principibus, sanctaque caterva,
Ut procul occurrens regali egressus ab urbe
Excipiat capitis supplex pia membra supremi.
Terrentur reprobi, gaudent pietate benigni,
Ecclesiae coeli junguntur culmina pace,
135.0770A| Damnanturque rei, lucis pacisque rebelles.
Vincitur impietas, lethale abscinditur ulcus,
Et, sanie absecta, laeto stant corpore membra.
Gaudet pace Oriens, reparatum gaudet et Austrum;
Africa laeta subit sublata resumere jura;
Solis ad occasum laudant a climate Eoo
Salvati Dominum pueri sacri ore magistri.
Gallia doctrinae nec culmine cassa residit,
Exsultat quae Remigio rutilo aetheris astro:
Ac terrae cultore bono, feritatis opimo
Vomere qui fidei satagit dum scindere corda,
Barbara mirificans divino semine rura,
Messis honore novae charismatis ubere mactae
Primitiis Cephae studet almam ornare cathedram,
135.0770B| Dum rex in Christo Clodoveus, filius hujus,
Auri ac gemmarum pretiosa luce renidens,
Remigii decus obtenti ductamine regni,
Egregio parens patri devotus alumnus,
Primati eximio Christi pia munera mittit;
Mittit et insignes paci data Graecia cultus;
Augustus, regesque colunt ornatibus urbem;
Clara pii sub honore Petri dum stemmata legant,
Papa etiam cum corda parat, tum templa venustat,
Sicque datur cum mente polo, tum corpore templo.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancta Martina.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sanctis Siro et Hiventio martyribus. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sanctis Hormisda papa, Germano atque Remigio episcopis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-95b8c8
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sanctis Hormisda papa, Germano atque Remigio episcopis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-95b8c8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.