CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sanctis Siro et Hiventio martyribus.

latín

135.0859|
135.0859A| Martyris aula Siri Genuensi splendet in urbe
Sordida rejiciens, veneranda et casta receptans,
Spurcari foedis renuens, quod funere tetro
Mediolanensis claret duraque repulsa
Defensoris ab Ecclesia diro agmine tracti
Spirituum hunc pedibus nexis pellente nigrorum
Horrifico violenta probri clamore querentem;
Aedicolae quo permoti trucibusque refracti
Vultibus utrem scrutantur post facta pavenda,
135.0860A| Ejectum inveniunt tumulo temploque cadaver.
Pontifices Ticinum Sirus atque Hiventius ornant,
Ermagoro legante, dati dare dogmata Christi
Partibus his evangelico Marcique ministro;
Hanc quoque primi urbem diva pietate sacrantes
Signis irradiant virtutum, munere ditant;
Lumina sparguntur late, Veronaque, Brixa
Laudaque lustrantur sacroque nitore coluntur.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sanctis Hormisda papa, Germano atque Remigio episcopis.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sancto Eleutherio et Antia. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sanctis Siro et Hiventio martyribus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-9463f2
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IX. De sanctis Siro et Hiventio martyribus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-9463f2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.