135.0715|
135.0715A| Claudius atque Nicostratus cum Symphoriano
Castorioque renidebant, excidere docti
Marmora, priscorum facies effingere ad unguem.
Sceptrigero hinc chari formant ad jussa metalla,
Cunctaque pro votis quaecunque incoepta sequuntur
Dum signo munire crucis molimina curant.
Simplicius quidam, dispar mente, arte sodalis,
Dum comitum nequit ingenio conferre laborem,
Sollicitusque manens quaerit vel quis Deus horum
Nomine sub cujus tam compta edantur et apta,
Symphorianus ei hoc studio secreta roganti:
« Credere si valeas, inquit, pandemus ut artem
Invenias, capiasque jugem sine limite vitam. »
Moxque fide ostensa solidant, sanctoque Cyrillo
Sacrandum assignant, diva quem diluit unda
135.0715B| Informatque sacris, et mystica dona revelat.
Nec longum a sophicis delati munia Christi
Decertare, nec indictos excudere divos
Velle, jubentur uti doctae moderamine linguae
135.0716A| Lampadio disquirantur censente tribuno.
Quos ille aggrediens Hyperiona suadet adorent
Consilium delatorum quo vertere possint
Illi constanter: « Manuum nunquam edita, nostrum
Oramus Dominum coeli, sed qui imperat orbi
Filius ipse Dei, qui condidit omnia, vivi. »
Pluribus hinc orsis, varia quoque fraude petitos,
Dum perstant validi custodia publica sumit;
Atque fide Christi verti non posse probati,
Tegmine nudantur flagrisque secantur acutis.
Lampadius dum dilaniat torvo impete sanctos
Daemone correptus, tetro demittitur Oreo.
Auditis quibus Augustus furiaque repletus
Mandat uti plumbo loculi ducantur et illic
135.0716B| Claudantur vivi, fluviique tegantur in undis.
Post mensem bis sexque dies inventa fidelis
Nicodemus quidam levat undis, alma domique
Pignora cum loculis pretiosa talenta recondit.