CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IV. De sancta Juliano

latín

135.0855|
135.0855D| Irradiat Cumas fortis Juliana virago,
Quae, post obtritum bellis caput hostis iniqui,
Membra beata tulit variis exercita pugnis,
Quam pater auspicio luctae cruciatibus egit,
Verberibus tritam zelo laceravit amaro.
Praefecti sponsique dein tormenta fatigans,
Sulcatur virgis, quatitur suspensa capillis,
Vertice de summo plumbo perfusa liquato;
Carceris huic antro caecoque recepta barathro
135.0856D| Invenit hic cunctis truciorem horroribus hostem
Interna oppositis externaque bella moventem,
Internisque sciens invictam prodit aperte
Terrificos vultus miserique notamina cultus.
Stat tamen intrepide, manet imperterrita virgo,
Nec concussa tremit, nec desolata pavescit,
Confligensque palam palmae splendore nitescit.
Certantem quam bella stupens Nicomedia vidit,
Regna triumphantem gaudens Campania sumpsit.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IV. De repressa persecutione Claudii.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IV. De sanctis Claudio, Nicostrato et sociis. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IV. De sancta Juliano
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-cb6335
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput IV. De sancta Juliano», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-cb6335.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.