CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De sanctis Blidulpho et Meroveo monacho.

latín

135.0883|
135.0883C| Signa salutiferi nemoris haec inclyta laetis
Fructibus effulgent vitaeque fragrantia nectar
Aspirant devota Deo dum pignora gignunt.
Quorum persistens solido Blidulphus honore
Numinis insecti assertor coramque tyranno
Indivisibilem laudansque docensque decorem,
Culminis aetherei furias accendit iniqui;
In sua fata ducis secretius arma parantur,
Fraus tecta instruitur, bellum ferale movetur,
Veri praeco dolis petitur plagisque subactus
Fustibus obteritur crebris, dum sensa doloris
Mactatum liquisse patet; sic hospite fido
Quaesitus sensu atque flagris reperitur inanis,
Excitus ut somno miti dormisse sopore
Mitius atque unquam perhibens stat vulnere liber,
135.0883D| Inscius angoris, tenui vibice notentur
Membra licet, nescit diri meminisse duelli,
Nec temeratorem tamen ultio tempore multo
Visere dissimulat Bardum, quin daemone raptum
Compellit clamare pati se digna piacli,
Tanta fatens ausum ferre haec incendia justum,
135.0884C| Sacrilegis et qui faveat simili igne liquescat.
At dux ipse mali metuens sibi qualia cernit
Infligi meritis miserum cum munere castris
Destinat almificis; pater inclytus Attala dona
Respuit infidi, torto succurrere currit
Flagitat et fratres redimant diro igne flagrantem,
Incumbant precibus, votis tueantur anhelum;
Nexibus exemptus praestatur pergere sanus.
Nec longo tamen indignus perfungitur usu
Temporis ad veniam cessi quod perdere nugis
Quam servare legit lacrymis, jactansque cachinnis
Se gessisse probrum votis, mox febribus actus
Igne callet lethi clamansque furensque gehennae
Abripitur poenis submotus et aggere bustis
Ostentat tumulo quam dira patraverit ausu.
135.0884D| Nec minus excessisse notant, mulctaque resignant
Se offendisse Deum, Meroveum fonte prementes,
Qui, patre praelato Dertonam missus, opacum
Sternere dum certat luco densante sacellum,
Caesus fameolis rivi demergitur undis,
Nec subigi permissus aquis oneratur iniquis:
135.0885A| Sylvae ponderibus missus visusque sepultus,
Incolumis fluvio surgit fratresque revisit.
Sacrilegos cita poena ferit plagisque subactos
Afficiens variis: oculorum hos lumine privat,
Ignibus hos urit, nervorum hos nexibus angit;
Quorum post patribus quidam Bobiensibus acti,
Tormenta effugiunt lacrymis, alii probra poenis
Exsolvunt meritis inhibentque piacula flagris.
135.0886A| Hic socius quondam Leupardo frater adhaerens
Dum patris imperio vineae munimina densant
Quam multi juncto nequeunt attolere nisu,
Arboris armati pietate tulere columnam.
Hujus Leupardi vetitos vulpecula jussis
Attentans sorbere botros atque ore petitos
Morte sequente tenens promit discrimine crimen.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XX. De sanctis Bertulfo et Eustasio.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De Sanctulo. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De sanctis Blidulpho et Meroveo monacho.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-7a035a
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De sanctis Blidulpho et Meroveo monacho.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-7a035a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.