CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XX. De sanctis Bertulfo et Eustasio.

latín

135.0883|
135.0883A| Hunc sequitur fervens sub relligionis amore,
Francica progenies altum quem sanguinis edit,
Arnulfo celebri Bertulfus stirpe cohaerens
Pontifici, quem celsa videns fastigia mente
Spernere coelesti, sectatur, et ardua saecli
Culmina contemnens, crucis arripit alta tropaea,
Eustasiumque petens Lussovia lege colentem
Castra Columbani, monitis attollitur almis,
Omnibus et gratus virtuti degit et aptus
Attala, sed Gallos Lussovium et ut petit agmen,
Utriusque Patris socia pietate favente,
Huic quoque se dedens Italos sortitur agones,
Permanet ac fidus. Postquam at Pater emigrat astris
Communi allegitur Fratrum fervore magister,
135.0883B| Perfovet atque regit divo moderamine sumptos.
Atra venena coquens impellit ad improba serpens
Corda propinquorum, vicino subdere suadens
Hunc sibi pontifici, sata nec sibi quaerere cessa.
Hinc proceres adit, hinc regem, nec vota facessit,
Nec coeptis resilit. Qua vi cogente beatus
Romulidam Pater aggreditur composcere papam.
Quaesitus normam recitat, praecepta resignat.
Antistes monitis adgaudet Honorius aptis,
Amplexusque virum, refovet, veneratur, honorat,
Juraque concedit, leges et regmina munit,
Invitusque redire sinit. Thuscana terebat
135.0884A| Marcenti arva gradu: languor Patrem, angor alumnos
Presserat haerentes, nec spem redeuntis habentes.
Roboris excubias nox fert columis . . .
Juris apostolici cultum Pater ordinat aeger,
Ac solito disponit agi sollemnia ritu.
Qui sibi qui sociis statuens insomnia servent.
Nox curas subigit, cunctos sopor obruit altus
Custodes etiam lethaea oblivia sternit.
Asseculis lictus Christo custode levatur,
Solaturque Petro dum principe visitur abbas.
Surgere praecipitur, sospesque redire jubetur,
Accipit et Petrum sese petiisse patronum.
Attonitus rogat excitum dare visa ministrum:
Ille negans illustratum se luce petita,
135.0884B| Hanc retegi poscit, precibusque extorquet anhelis,
Atque reperta notat, testisque accedit adacter.
It Pater ipse valens, aliosque dat ire valentes,
Daemonicas pellit pestes, purgat prece mentes.
Victorinus id expertus, datus obvius almo,
Nec mora curatus, grates studet edere sanus.
Sic puer oppressus saevoque latrone voratus,
Abbatis nutu redit atra fauce receptus.
Tabem etiam leprae supero depellit honore,
Et medicis desperatum, sacro unguine salvum
Post pia vota facit, postquam jejunia ducit.
Atque ita labe cutem, sanie sic viscera mundat,
Ut morbi post nulla decus vestigia linquat.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XX. De sanctis Amantio et Florido.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De sanctis Blidulpho et Meroveo monacho. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XX. De sanctis Bertulfo et Eustasio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-7c8069
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XX. De sanctis Bertulfo et Eustasio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-7c8069.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.