CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De Sanctulo.

latín

135.0847|
135.0847D| Qua probitate vigens pietatis lumine clarus
Sanctulus enituit narrat vicinia testis
135.0848D| Ipse vel exactus votis extrema fatetur.
Namqui petens olei praelo renuente liquorem
135.0849A| Atque importunus Bardis cingentibus instans
Quod rogat impertit, confert quod quaerere visus,
Mitigat infensos placidus, laetusque furentes
Exhilarat lymphamque serens legit unguina laeta;
Pluraque qui paucis per se olim millia pavit
Multos pane cibans per servum recreat uno
Divina bonitate dato fessisque reperto
Aedicolis usti testis reparantibus aulam,
Quique die paucis posset satis esse vel una
In bis quinque esus numerosis sufficit unus,
Accrescens mensis cumulato fragmine panis.
Iste, Dei praestans celso sublimis amore,
Non dubitat propriam fratri dependere vitam
Subjectumque fugae suffragia sumere cogens,
135.0850A| Ipse occidendi properat vice tendere colla,
Subjectusque ensi ferientis continet ulnam,
Elatamque gelans emollit corda furentum,
Atque genu flexo dirorum pectora flectit,
Mitificat crudos, atroces subjugat hostes
Absolvensque reum, temerare hinc sancta vacantem,
Dimitti jubet innocuos, dat abire solutos;
Dumque neci unius se pro cervicibus offert
Jactura multos liber necis ipse resolvit.
Hoc lethale malum rapidi in sacra vasa furoris
Sanguinis hanc justi foveam saevamque charybdim
Martyr Pontifici fert Eutychus ante Redempto
Addiscitque Ferentinas ita fine propinquo
Humanam ferri sacrator ad ultima carnem.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De sanctis Blidulpho et Meroveo monacho.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De visione parentum sanctae Agnetis. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De Sanctulo.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-99fd6b
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Caput XXI. De Sanctulo.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-99fd6b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.