CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber decimus tertius.

latín

135.0833|
135.0833A| Quis numerare queat quibus illustrata triumphis
Roma nitet Christi, dum nec magnalia Petri
Gesta domo se complecti valuisse resignet
Gregorius, vel proposito discedere cuncto,
Quis supplere putet se posse quod ille negavit?
Nunquid Theodorus famulorum cernere solus
Visentis vultum Domini vocemque loquentis
Aure sequi dignus, cujus se Petrus adesse
Servitiis patula praesentem luce probaret
Solus an obsequiis devotus Acontius ejus
Vixerat Ecclesiae quem dignum pandere signis
Duceret ac per eum paralytica membra levare?
Visa vel haec tantum quae digna salute puella
Moenibus aut in apostolicis tolerare laborem
135.0834A| Languoris novit patienter? Servulus unus
Rerum opibus pauper, meritorum munere dives,
Largus et indiguus, sola pietate virilis,
Et studiis fortis, Dominum laudare dolore
Obsitus invigilans, cujus patientia coelos
Exsultare facit, queis dedita dum petit astra
Mens pia coelestis spargit fragrantia tecta,
Hanc paradysiaco depromens nectare functam?
Solusve martyr templa Januarius
Vetat inquinari criminoso funere,
Mutare vellera suetus ut coloribus
Ardere se clamante dire spiritu
Propelleretur e sacris miserrime?

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber decimus quartus.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber duodecimus. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber decimus tertius.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-4e2a58
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber decimus tertius.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-4e2a58.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.