CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber decimus quartus.

latín

135.0853|
135.0853A| Limite Garganum attollit Campania collem
Lumine quem supero crebroque nitore venustans
Et templi fabrica Michael archangelus ornat:
Incolere hoc se depromens splendore frequenti
Virtutum humani generis pro luce datarum;
Quod probat ille sequens taurum nemora alta colentem
Armentis refugam, telo in contraria verso
Quod dederat fixus vi saucius agminis alti:
Idque probant cives facerent jejunia mandans
Auspiciisque docens divinum his quaerere nutum,
Cui summus se notificans fert nuncius orsa
Velle suo pandens rem gestam qui juga servet,
Qui colat electum reliquis prae montibus unum.
135.0853B| Assuescunt igitur votis accire ministrum
Luminis aetherei, templum penetrare nec ausi
Prae foribus devota gerunt ac laudibus instant;
Hostibus inde lacessiti suffragia poscunt
Praesidii angelici, Domino jejunia libant;
Nox interveniens dirimebat sola duellum.
Pontifici assistens dubiis archangelus aegro
Dum rebus retegit suscepta precamina coelo,
Tempora praefigit bello seque affore spondens,
Laetificat papam promissae munere palmae.
His freti jamjamque sinu quasi vota gerentes
Signis obvia signa ferunt, certamine fervent.
Cernere erat clivum magno vibrare tremore
Fulgura crebra volare, apicem caligine cingi
Et superos ignis flamma rutilare ministros.
135.0853C| Terrentur gentes, coelestiaque arma paventes
Diffugiunt passim telisque petuntur ab alto,
Neapolim lapsi subeunt trepidantiaque intrant
Moenia, rem replicant, expertaque fulmina tractant.
Prostratos recitant, Christi praeconia pangunt,
Numen magnificant, cervices subdere gaudent.
Hinc Sipontini grates et vota daturi,
Culmina celsa petunt inventaque moenia templi
Lustrantes impressa vident vestigia saxis
Clarificant coeli procerem praesentia cujus
135.0853D| Hoc patet indicio, decorant testudine marmor
135.0854A| Nobilitant ara atque dato cognomine comunt,
Sacras adjiciunt aedes, penetralia diva
Attentare timent pede, limen inire verentur.
Scitari unde sacer summumque requirere papam
Deligit an sacris egeat locus ipse dicari.
Scita pater reddit mandataque digna rependit.
Sic sananda homini tam sacri moenia templi
Tam celsi provisoris rogitanda voluntas,
Quaque die data praecipue victoria fulsit,
Hac instante preces humili pietate ferantur,
Jejuniis utrinque Deo perducere certum
Ad finem accepto ferat ut sua munera Christus.
Nox umbram terris revocarat sidera coelis,
Cum veniens, summis dubios moniturus ab astris,
135.0854B| Militiae princeps superae quaesita revelat
Orsa sacerdoti jamdudum jussa petenti:
« Non opus est vestrum nostra, inquit, templa dicare;
Editor ipse quidem dignoscar et ipse dicator.
Vos, tantum ingressi, populis astantibus, apta
Sacris vota frequentate et depromite laudes,
Muneribusque datis populus communicet aris,
Pandeturque locum memet sacrasse paratum.
Responsis alacres properant nova gaudia cives
Edere, basilicam subeunt, divina frequentant
Munia, miranturque domum virtute micantem
Angelica, rubroque altar velamine comptum
Non opus humanum textumve manumve notante.
135.0854C| Corda replent plebis pia gaudia, deditur almus
Ordo ministrorum laudes et carmina diva
Continuare die, noctu nam nemo nec ausus
Invigilare nec intro adytis vestigia ferre.
Stilla fluit saxo quo tegmine protegit aedem,
Lucida quae vitreae guttatim illabitur urnae:
Dulcis et ad morbos potu medicabilis hausta,
Quam, post sacra Dei, soliti gustare fideles,
Depellitque febres aegrisque medetur anhelis;
Praestanturque piis hic plurima dona salutis
Angelicis data subsidiis bonitate Tonantis.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber decimus.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber decimus tertius. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber decimus quartus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-e856c5
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber decimus quartus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-e856c5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.