CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber duodecimus.

latín

135.0815|
135.0815B| Multiplicat Dominus moestae solamina plebi,
Aspirans animis venerandi jura Leonis
Poscere praeponi, quarto hoc se nomine comi.
Qui vir apostolicis clarus fulgebat in actis
Mansuetus, patiens, largus, pius, atque benignus;
Insons, justitiae cultor, plebis moderator,
Scrutator legis, vigil, oratuque suetus;
Serpentis servans oculum, mentemque columbae;
Relligione nitens et amans, pietate renitens,
Indiguos refovens, sese et lucra terrea temnens.
Sponte datus studiis puerilibus ibat ab annis
Perfectum usque virum; monachos interque probatos
Integer elucens monachus, probitate supremus,
Degit ut extremus, quibus ad sublimia vectus
135.0815C| Virtutum gradibus, ritulo splendebat honore.
Hisque micans meritis, Patribus raptatur ad alta.
Praemissis claraque manet virtute cohaerens,
Dum subit eximium Ecclesia cogente tribunal.
Hinc quoque prae signis radians, velut alta lucerna
Enitet, illustrans animas sedemque nitela.
Aulas muneribus, culmen virtutibus ornans;
Pendula restaurans, et consistentia tutans:
Usibus instituens, fabricis et honore venustans:
Vespertina jubet Petro praeconia pangi;
Laude palam decorans abeuntis festa diei.
Terret humus vibrata hominum trepidantia corda.
At Pater almificis insistens pectore votis,
Si qua videt removenda, movet; disponit honores,
135.0815D| Sacratosque gradus misti aggregat agmine vulgi.
Pontifici nostro Hincmaro bis pallia legans,
Dat primum festis, ad sedula vota secundum:
Ulli quod nunquam testatur cedere Patrum.
Quae rabidis ausus manibus divellere praedo
Barbarus, is digno satagit reparare nitore,
In fabricis vasis, velis, crucibusque, coronis:
135.0816B| Interea retro caecis horrore cavernis
Lethifer exoritur serpens, gelidique veneni
Rex basiliscus atrox lethi pernicis inustor
Grassatur latebris, mortem propiantibus afflans,
Sternere funesto validus quoque lumine visos.
Territus immani populus lue, nuntiat hostem
Haud accessibilem Patri. Suffragia nota
Ille petens, jugibus votis jejunia nectit.
Tandem clara dies reginae assumptio coelis
Regiparentis adest, via dira per antra ferebat
Virginis ad templum: comitatus papa canoro
Agmine procedens, horrendi obscura cubilis
Aggreditur, cunctis paventibus, unus adortus
Accedit, saevaeque specus fera limina calcat.
Inque polos mentem, palmas et lumina ducens,
135.0816C| Effusis Christum lacrymis precibusque vocavit:
Et plebem prece contutans, ad sacra profectus
Debita persolvit, mortemque piamine vincens,
Oratu pestem penitus vanescere cogit:
Perniciem perdens, ubi sancta precamina fundit.
His exturbatus foveis, ferus ignea volvit
Corde venena draco, flammisque retentat abactis
Ereptum sibi jamdudum Petro auspice vicum,
Paschalisque reformatum quod dote cluebat,
Gregorii meritis habitatum gente lucrata.
Vires ingeminans in moenia pervolat ignis,
Proxima quaeque vorans. Populorum examina contra
Frangere bacchantes conantur nisibus aestus.
Flatibus at saevis incendia celsius acta
135.0816D| Aedibus absumptis audent petere atria Cephae.
Auditu praesul perculsus corda sinistro,
Concitus occurrens, flammarum in praelia fertur,
Obvius atque glebis certamina dividit obstans:
Et crucis invictae digitis signacula prodens,
Altius efflantis spiramina proterit ignis
135.0817A| Cum prece, tum cruce ferales superante vapores.
Signiferi nec ferre valens insignia fervor,
In se collisus, cineres considit in imos.
Restituens eversa Pater, vacua atque refercit
Culmina, muneribus coetus restaurat, honores
Amplificat donis, sancit rata, roborat acta.
Octavam stabilit festi celebrarier almae
Reginae superi Regis sine more Parentis.
Devotum larga populum datione decorat,
Templaque provisis pietate nitoribus ornat.
Exsuperant numerum sacras oblata per aedes.
Antiquo muros reparans munimine firmos
Restruit et portis, regit, obicibusque serisque:
Turresque educens, fabricis sublimibus aptat.
Insuper et portum miro munire paratu
135.0817B| Aggreditur, peragitque opus eximiumque decensque,
Ut le subjectis praesentibus atque futuris.
Praestruit hic callem, ne invadere fervidus urbem
Hinc queat hostis, agitque procul navalia furta.
Pignora multorum passim neglecta piorum
Repperiens, levat, affectu conditque benigno.
Horum plura locans templo quod rexerat olim,
Basilicaeque Coronatis priscum addit honorem
Quattuor, amplificatque decus, cumulatque patronos:
Multiplicat cultus aris, et ditia dona.
Huic aliisque ferens complurima pluribus aulis,
Gens inimica fretum, praedasque retentat iniquas,
Qua tulerat lethum, cupiens Petri arce tropaeum.
Solamen rebus diraeque cupidinis haustus
135.0817C| Ferre calens, Italos pervadere nititur agros.
Insperata suis Deus ut suffragia servis
Providet, ac gentes pelagi secreta colentes
Advehit, hostiles contra pugnare phalanges.
Quos Pater auxilii annisu venisse probatos
Excipit, et sacris refovet, benedicit et armat:
Prosequitur lacrymis, precibus tutatur et auget.
Qui strati ut decorant humili suplicamine papam,
Hostibus intrepidi occurrunt. Potiora triumphi
Aetherei monstrare studens aeterna potestas,
Evocat adversis contraria flabra carinis.
Applicitas quae littoribus propellere cumbas
Insurgunt, tolluntque polo furesque ratesque.
Fluctibus hinc raptae, mersis verguntur arenis:
Absorptique vadis, coelo pugnante marique,
135.0817D| Divinam sensere manum prohibere petitis
Sese oris; lapsi gladioque fameque necantur.
Servitiis quidam Aeneadum pietate jubente
Servantur, gaudentque piis servire ferini.
Praeveniens caecos inimici militis actus
Papa sagax, inter decorandum cultibus aulas
Moenibus aggreditur Petri munire sepulcrum,
Aequivoci decessoris conamina Patris.
Quod nutu Domini Francique juvamine regis
Nisu perficiens agili, sancta agmina cogit.
Et cinere aspersos, pedibus per moenia nudis
Circumducit ovans coetus plebisque magistros:
135.0818A| Expletumque precum munit munimine castrum,
Illaesum perstare petens et ab hoste quietum,
Sive triumphorum benedici munere poscens.
Sicque Deo grates referens, Petrique cathedram
Laudibus almisonis ornans, donisque venustans,
Magnificis Patres, cunctae dat gaudia plebi.
Praesidium ipse novans aliud, peregrina receptat
Corsica, quos mittit populorum examina Cephae.
Hinc rebus bene dispositis, portu, urbe, soloque
Ausoniae tuto, digna mercede potitur.
Orphana plebs Patris abscessu solamine captam,
Se deflens, Patribus claris cum milite junctis,
Jesum corde petit prono, se Praesule digno
Solari; nec abest Dominus haurire moratus
Servorum gemitus, dum spirat mentibus uno
135.0818B| Ore simul cunctos Benedictum poscere Patrem,
Aetherio qui rore ferax, puerili visus ab aevo
Gliscere fecundi studiorum munere fructus.
Lucis aquas portare capax, retinere fidelis,
Promulgare sagax, pacis sectator honestus,
Compatiens jussis, humilis parere benignis,
Carnea proculcans, tenebrarum vicerat astus.
His radians meritis in sancto clara senatu
Jura capit, Patribus veneranda luce sophiae
Conjunctus, blandi refugit captacula mundi.
Indiguis dare opes doctus, jejunia, laudes,
Votaque ferventi Christi meditatur amore.
Ardua quis nactus summa ad fastigia lectus
Poscitur. Ille preces contra lacrymasque ferebat,
135.0818C| Pondere ne tanti suplicans premeretur honoris.
At pia plebs accensa Deo, persistere coepto,
Vimque inferre viro, sumptisque educere raptum
Certatim properans, hymnos et cantica diva
Voce ferens, hilari celsa in sacraria tollit:
Omnis et exsultans urbs gaudia clara frequentat.
Sicque simul cunctis vernantibus apta seruntur
Scita libris, celebrique Patrum signata notatu
Legantur, procerum rite insinuanda favori.
Callidus insurgit coluber, laqueatque ferentes,
Damnatoque ligat legatos culmina ferro.
Atque dolis nexos ad regmina Francica mittens,
Fascibus a summis Romanas suadet ad arces
Primates properare viros, ac fraude calentes.
His etiam quosdam nectens adsciscit ab urbe.
135.0818D| Jus legatorum diris quoque gentibus almum
Electi violant, missis custode retentis.
Insuper et plebem vafra caligine jussa
Moenibus eliciunt, Petrique micantibus urbem
Introeunt telis, subeunt pravo agmine templum.
Coelica signa terunt, saevis haec ignibus urunt,
Vastant aetherias populo plangente figuras.
Haud ea sufficiunt invasori; urbe subacta
Conscendit Lateranensem torvo impete sedem.
Depositus propriis, aliena cacumina captat,
Dejicit allectum solito, residetque repulsus.
Nec contrectanda tam cruda sorte cathedra,
135.0819A| Tegmine nudatus mentis, tetro angue ligatus,
Cultibus exspoliat virtutum luce cluentem,
Plagisque afficiens, subigit custodibus atris,
Damnatis damnatus agens damnata ministris.
Urbs gemitu fletuque fremens, ululatibus omnis
Insonat, ordo pius planctu sacraria replet,
Alta sacerdotes suspiria corde trahentes
Infundunt lacrymis pullas squaloribus aras,
Astrati tanta redimi improbitate rogantes.
Venerat alma dies sacrando culmine digna.
At decus indignis indigno quaeritur actis.
Legati siquidem procerum turgore frementes
Concilio insiliunt Patrum, punire minantes
Ensibus obstantes, baculisque elidere rectos.
Sed mens pontificum, ceu mons, immota resistit
135.0819B| Flamine fixa Dei, non consentire profano,
Cedere nec poenis, terrorem temnere mortis.
Cernentes animos divino robore nixos,
Consiliis hostes variis incoepta volutant.
Nunc blandis laqueare viros, nunc frangere duris
Enisi, nunc morte pios superare minati.
Illi tradere se potius per singula quaeque
Membra trucidandos, quam diro anathemate sterni
Dantes: increpitant rabidos, oracula pandunt
Diva super rebus, quis non obsistere fas sit.
Interea residere tumor, minui furor actus
Cordibus inspicitur, furiosa superbia frangi:
Solvitur improbitas, solvuntur limine coetus.
Tertia lux rediens templis Romana reducit
135.0819C| Agmina, cuncta petunt Benedictum accedere Patrem:
Hunc solum aptari reboanti voce resultant.
Mirantur magis infensae concordia partes
Pectora, clamque sibi populi capita alma cientes
Conflictus agitant, certamina caeca retractant,
Invictosque probant histos tum lumine veri
135.0820A| Lustrati cedunt, animo conamina tetra
Linquere, depositumque reum capta arce repelli.
Rejicitur raptor turpi per probra repulsa,
Gratificisque choris modulans plebs laeta triumphat,
Electumque decusatim splendore venusto
Affectum repetunt, et equo sessore dicato
Attollunt prisco, divum ad praesepe vehentes
Luce coronatum populi candore nitentis
Laetitiae, precibusque instant, jejunia clara
Concelebrant, manant lacrymae per gaudia ductae.
His hostes superi radiati lumine solis
Accedunt, tremulo compuncti corda pavore,
Ore ducis lecti vestigia digna petentes:
Fassi errasse, capique Patris bonitate rogantes.
Matris at ille sinu recipit, puraque benignus
135.0820B| Oscula mente ferens, blandis amplectitur ulnis.
Solaturque metum, gaudere coisse resectum
Christi praecipiens unitum numine templum.
Caesarei properant legati, praesulibusque
Conjuncti, cleroque simul populoque gregato
Vocibus hymnisonis septum gaudentis ovilis
Restituunt sedi virtutis honore petitae.
Sic redeunte die divo fulgore decora,
Oblatus Petri solio sacrisque dicatus,
Juris apostolici summoque cacumine mactus,
Aetheria ut radiat lux tempestate subacta,
Dat dignis Christi rutilare nitoribus aulam.
Luce micans supera, doctrina praeditus alta:
Interiora colens, at non externa refutans.
135.0820C| Templorum facies pretiosis munere signis
Illustrat, variis ditans fulgoribus ornat,
Vestibus, historiis, vasis, librisque coronis
Replet, lapsa novat, dudumque amissa reformat.
Tamque suis aras quam regum dotibus auctas
Dimittens, renitere poli festinat honore.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber decimus tertius.De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber nonus. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber duodecimus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-d76855
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi apud Italiam (Flodoardus Remensis) — Incipit liber duodecimus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-apud-italiam-flodoardus-rem--flodoardus-remensis-d76855.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.