135.0557|
135.0557B| Post vitae excessum sancti magnique Babillae
Ecclesiae regimen capit hac Fabianus in urbe,
Concilii decreta sui Cornelius urbis
Romanae praesul cui confirmanda dicavit,
Quae feriunt heresim natam turgore Novati.
Scribit Alexandrinus ei Dionysius unde
Multa, notans istud quam sit damnabile dogma.
Successit cathedrae Fabiani Demetrianus,
Cui Paulus Samosatenus, qui, regmine sumpto,
Erroris lepra Christi maculavit ovile,
De Domino malesana ferens, dum simplicis illum
Naturae tantum docet humanaeque fuisse,
Divinum nitens in eo vacuare decorem.
Conveniunt igitur proceres pietate viriles
Pastoresque boni, caulis belvam insidiantem
135.0557C| Discutiunt, multoque premunt clamore latentem.
In quibus insignes aderant famaque celebres
Cappadocum gentis praesul tunc Firmilianus,
Gregorius Ponti, fraterque Athenodorus, atque
Iconii Nichomas, Helenus Sardensis, et horum
Praecipuus Solimae praesul Hymeneus, et ejus
Urbi vicinus Theotignus Caesariensis;
Maximus et synodo Bostrensis idoneus horum;
Cum quibus et multi variis e partibus orbis
Pontifices sacri, levitae presbyterique,
Hac urbem causa conciti apud Antiochenam
Obloquii contra fugitantem spicula mittunt
Serpentem multis dum lusibus effugit actus,
Conveniunt iterumque, iterumque relabitur anguis.
Concurrunt quoque multoties, dum numine fulti
Divino, tumidum tandem oppressere draconem.
Ad figenda tamen sinuosa volumina monstri
135.0557D| Hujus, praecipue valuit quidam Antiochenae
135.0558B| Presbyter ecclesiae prudens, cui Malchio nomen:
Vir bonus, ornatus meritis fandique peritus,
Doctrina factoque potens, virtutibus altus,
Cum Samosateno cui disceptatio Paulo
Concilio soli concessum fertur ab omni,
Scriptorum excipiente manu, quam naviter acta,
Servatur cuncto veluti mirabilis aevo.
Solus enim propriis potuit vincire profatis
Ac monstrare palam Paulum se dissimulantem;
Solus ab internis anguem exturbare cavernis.
Deprensus clara damnatur voce chelydrus,
Monstraturque palam toto damnabilis orbe.
Deposito hoc Domnus praesul latrone levatur.
Post quem pontificis suscepit jura Timaeus.
Hoc quoque defuncto successit honore Cyrillus,
135.0558C| Quem sequitur Dorotheus, divino dogmate clarus
Et satis intentus, quare didicisse loquelam
Traditur Hebraicam, Graeco sermone disertus.
Fertur hic eunuchus matris de ventre fuisse,
Unde et apud reges terrenum sumpsit honorem,
A Domino partem quoque pignoribus meliorem.
Erigitur praesul quo decedente Tyrannus,
Ecclesiae fervens sub quo tribulatio crevit
Quam rabidus furor accendit Diocletiani,
Omnigenis sanctos poenis qua vellere legit;
Diversisque modis diversas dum quatit urbes,
Craticulis hac urbe pii torrentur adusti,
Comprensi hicque duo juvenes, virtute gemelli
Non natu, libare diis ducuntur ad aras
Injectisque foco manibus, « Libasse putate
Nos, aiunt, si forte manus subducimus igni. »
Dicta probavit opus, palmae nec ab igne remotae
135.0558D| Donec tota cadens manuum caro fluxit in ignes.