CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Caput XI. De sancto Macedonio eremita, et Evagrio .

latín

135.0585|
135.0585A| Pugnare viri circa hanc virtutibus urbem,
Vincentes pariter mundum rabidumque tyrannum,
Tutantes cives et mitia castra tegentes,
Nunc precibus, monitis nunc, agmina sancta regentes,
Nunc intercessu, modo subventu, apta ferentes.
Quorum jussa Macedonius crudelia caesis ( cod. 2 censis?)
Detorquere parans jugulis, e montibus altis
Civibus advectus trepidis, funesta gerentes
Aggreditur; pannis fasces haud obsitus horret,
Imo aditu terrens sunt quae mandata minaci
Sceptrigero leganda serit, monet esse caducum
Et similes sortes dominari in regmina fratrum,
Nec solum imperium, parilem quin cernere partum;
135.0585C| Puniat haud homines Domini sub imagine factos,
Irritans Dominum cujus punitur imago:
Si versam uxoris statuam grave ducat ahenam,
Quam mage Cuncticreans moveatur imagine rapta:
Et quantum videat sensata carentibus absint;
Nosque simul plures unius honore valere:
Ipsum nec modicum functo reparare capillum.
Hoc infrendentem cohibens terrore leonem
Crimine primatem, solvit discrimine plebem,
Inque resolvendum fertur mens delubra regis.
Hic sacer nigenii rutilans Evagrius acris
Luce pia nituit, tractans divina decenter.
Hac tellure Dei cultu terrena relinquens,
Jure pudicitiae fugiens res atque parentes,
Praetulit illecebris monachi certamina mundi
135.0585D| Malchus, regem actu retegens, quem nomine praefert.
Callidus hunc hostis virtutum culmine cernens
Gliscere, tendiculas cordi circumjacit atras:
Rem patriam reparet, viduae solamina matri
Conferat, et sacris patrimonia ritibus aptet;
Nec linquit, licet admonitum duce, ni trahat hamis,
Fluctibus exturbet, vitae projectet arenis.
Nec desunt nudo rabidarum furta ferarum.
135.0586A| Panditur actutum grassatum praeda rapinis,
Ismaelitarum rapiturque examine, turbae
Dispersae comitum variis et cladibus actae;
Sicque camelorum gibbis sublimis inhaerens,
Per vastam fertur eremum, caro cruda resolvit
Esuriem, misero potatur lacte cameli,
Barbaricae curvatus herae datur absque pudendis
Nudus abire, ovibus discit dependere curam.
Servitium respecta levat memoratio patrum;
Exigit hic monachum, precibus psalmisque sueto
Instat, delectant famulatus jura subactum.
Invidet his hostis, laqueosque per abdita tendens,
Hortatur dominum donet solamine servum
Quem videt egregium caulas implere patronum,
135.0586C| Vinclorum sociam famulo nexare maritam
Decernit, gladio renuentem cedere cogit,
Detestatus init thalamos virtute perosos,
Plangere pro cantu, pro saltatu edere luctum,
Flere pudicitiam, proprium consciscere lethum,
Quaerere decessum, vitae praeferre pudorem:
Evibrat in sese ferrum, comes ausibus obstat:
Morte fera abstineat, jurat vel se prius Orco
Demittat feritas, tali nexamine jungat
Certantes animas lucem postponere castis;
At pudor ipse placet, capiat pietatis amicam,
Munditiae sociam, mentis quam copula carnis
Collibeat, domini thalamos Deus ipse nitorem
Approbet, alterutra ostendat dilectio nexos.
Attonitus senior virtute vigere virili
135.0586D| Miratur facilem lasciva ad lubrica sexum,
Diligit ut junctam volupe plus imo jugalem:
Cernere nuda tamen refugit vel tangere carnis,
Perdere pace pavens studuit quod quaerere bello.
Acceptos dominis plus talia vincula reddunt.
Nulla fugae formido; eremi dum vasta pererrant
Liberiore gregis ductu: memoratio mentem
Prisca subit fratrum, blandi respectio patris.
Interea formica terens prudente vacantem
135.0587A| Sollicitat cura, stupidam diversa trahentem
Moestitiam mentis vultu comes unica raptat,
Pectoris arcanum rogitat, secreta patescunt,
Exhortata fugam, quaesita silentia firmat,
Spemque metumque jugi volvunt per operta susurro,
Carnibus hircinis praevisa viatica curae.
Sero subitur iter, carnes et tergora tollunt,
Utribus innixi rapidis se fluctibus addunt,
Flumine transmisso dubii per devia currunt;
Post tergum assidui revocata fronte tuentes:
Noctibus insidias veriti loca sicca terebant.
Tertia jam transacta dies et adhuc tamen idem
Retro referre monet visum fluitantibus error:
Ecce camelino geminos accedere cursu
Mens praesaga mali dominum lethumque retractat
135.0587B| Approperare simul, nigrantem cernere solem.
En trepidis longe penetrans depromitur antrum.
Nec minus horror ibi mortis scrobiumque venena
Introrsum properare vetant, adituque sinistre
Ingressos restare jubent. Famulo comitante,
Persequitur dominus speluncaeque applicat ora;
Jamque necis poena gravior formido videtur:
Presserat ora pavor, jam lingua ligata tremore,
Cum servo dominus miseros educere mandat.
Ipse renudatum caesurus ut evibrat ensem,
Praeterit ingressus jussos post terga relinquens,
Cernentes se nec cernens rigido increpat ore,
Furciferos vocitans, plexosque eripere clamans.
At memor Omnipotens famulorum, ad bella leaenam
Excitat interius, fetus alimenta ferentem,
135.0588A| Quaeque trucem invadens rapit hostem gutture fractum;
Indignatus at ipse moras differre nec iram
Alterius tolerans dominus, petit intima fervens,
Et rabido servum increpitans clamore socordem
Dum saevit, saevos incurrit in abdita rictus.
Defensos furor ultricis quatiebat et horror.
Ac similis metus interitus torquebat anhelos.
Inter tanta sitos discrimina gloria ductae
Sola pudicitiae attollit solata latentes.
Immotos pavor ipse tenet seu limite vitae
Suspensos, dum cauta rapit foveamque relinquit
Evectans catulum fera mordicus ore prehensum,
Tutelamque suam cedit metuentibus antrum.
Nec mox erumpunt, propensaque dona tremiscunt,
135.0588B| Vindicis occursum tremulo sibi pectore fingunt,
Transactaque die, jam sole cadente, sequuntur
Egressi latebram partos sibi stare veredos
Auxilio Domini, hostilique sub impete ductos.
Quis ita conscensis recreati vasta peragrant
Gaudentes eremi; decimo Romana tenentur
Castra die, pandunt ex ordine gesta tribuno,
Oblatique duci pretio jumenta relinquunt:
Atque monasterii monachum repedita caterva
Sic recipit, castisque comes conjuncta choreis
Fulcitur dilecta soror, nec credita fratre
Sic gladios interque feras desertaque nunquam
Captivam esse pudicitiam patet, atque jugatum
Posse mori Christo famulum, non posse reflecti.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Caput XI. De constantia Publiae.De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Caput XII. De Fabiano episcopo et successoribus ejus. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Caput XI. De sancto Macedonio eremita, et Evagrio .
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-antiochiae-flodoardus-remen--flodoardus-remensis-952bf2
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Caput XI. De sancto Macedonio eremita, et Evagrio .», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-antiochiae-flodoardus-remen--flodoardus-remensis-952bf2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.