CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaFlodoardus Remensis

Flodoardus Remensis · Medieval

De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Incipit liber primus.

latín

135.0549|
135.0549D| Urbs nacta Antiochi nomen de nomine regis,
Sortis apostolicae magnis instructa magistris;
Ierarcha Petro, hic prima residente cathedra,
Praesulis et digni officium solerter agente,
Atque scholae Paulo docili coelestis alumno,
Egregius celebrat, Christo donante, triumphos;
Martyribus factis, isto sed nomine nec dum
Dictis, martyrii quoque dat reverenter honorem,
135.0550D| Et Machabaeorum recolit solemnia fratrum:
A quibus antiquae dum testificatio legis
Fortiter asseritur, matre exhortante beata,
Pro legislatore Deo stant ultima passi.
Et quia pro casta mandati lege necantur,
Christi sunt testes, veteris qui legis habetur
Finis principiumque novae, probat auctor utrique.
Qui sacra dum certant non abjurare paterna,
135.0551A| Interimi nec seduci vincive valebant;
Terrorem regis puerorum pectora frangunt,
Munia nec legis, tormenti machina fregit.
Quem vincunt pueri barbatos vicerat hostes;
135.0552A| Victorem regum superat patientia fratrum.
Haud dubium pro lege Dei quod caede perempti
A Domino legis capient pia praemia morti,
Sumentes roseas, Christo tribuente, coronas.

Sigue explorando

Por su autor
Flodoardus Remensis · 303 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Caput XV. De sancto Hesychio.De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Incipit liber secundus. →

Expediente

Autor
Flodoardus Remensis
Título
De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Incipit liber primus.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-triumphis-christi-antiochiae-flodoardus-remen--flodoardus-remensis-6c95d2
Cita recomendada
Flodoardus Remensis, «De triumphis Christi Antiochiae (Flodoardus Remensis) — Incipit liber primus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-triumphis-christi-antiochiae-flodoardus-remen--flodoardus-remensis-6c95d2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.