135.0571|
135.0571C| Ecclesiis post hanc fulsit lux clara procellam,
Quam livore nigro pietatis defuga tentans
Obscurare, jubet sanctos libare profanis,
Diris aut subigi poenis; transmittitur unde
Huc praefectus atrox Julianus avunculus hujus:
Qui veniens spoliat Christi truculentus ovile,
Ac dispergit oves, valido sed presbyter almus
Theoderitus opem supero munimine sumens,
Restitit intrepidus pia servans moenia surmus ( sic ).
Praefectus quod comperiens, ad flagra teneri
Hunc jubet, hinc variis agitat terroribus atque
Suspensum multis saevus cruciatibus urget:
Lampadibus siquidem latera inflammantur adactis;
Siderea quibus evictis virtute, repente
135.0571D| Angelico stupidi visu cecidere ministri,
Credentesque ministerium feritatis abhorrent,
Devotique Deum vero Christum ore fatentur.
Quos dum praefectus mergi demandat in altum,
135.0572C| « Ad Dominum, fratres, me nunc praecedite, » sanctus
Martyr ait; « superans inimicum mox sequar auctos. »
Sic quoque persistens Christi robustus amore,
Vaticinans etiam plenus de Flamine sancto
Retrogradi interitum Persarum in gente gerendum,
Martyrii, tandem gladio complevit agonem,
Atque polo dignus meritum percepit honorem.
Mulctatur lanius, divino examine plexus,
Quoque sacras violarat opes turgore sedile
Perculsus, putri fluit inguina tabe liquatus:
Spirans verme editur, saniem non unguina sistunt;
Nequicquam medici frustra cataplasmata sudant.
135.0572D| Nec solum teritur mulcta temerator aperta:
Quin detractores, vigiles gerulique sacrorum
Morte gehennales misera truduntur in ignes.