135.0549B| Temporis prisci proceres Damascum
Dixerant culmen Syriae, caputque
Patris Abrahae Chanami vocatam
Prole Damascum.
Cessit at postquam patris a Seleuco
Civitas est Antiochi decore
Structa, quam cunctae Syriae eminere
Maluit auctor.
Nuper huc Christi famuli feruntur
Territi prima tribulatione
Qua pium constat Stephanum cruento
Grandine pressum.
Hinc via facta geruli fideles
Huic ferunt urbi radios beati
Luminis, fecunda Dei serentes
135.0549C| Semina verbi.
Coepit hic jam lux, tenebris fugatis,
Splendide fulgens adeo micare,
Nomini ut primordia Christiano
Urbs daret ista.
135.0550B| Tum ferax accrescere praeminentis
Tritici surgit seges, ac referre
Centuplum coelis patienter aucto
Mergite fructum.
Spiritus sancti radiata luce,
Intuens toto orbe famem futuram,
Fertiles certat Solimam patronis
Ferre maniplos.
Nam prophetiae quoque dona sumpsit
Muneris charismate, quo, tributo
Gentibus, Judaea caret, salutis
Fonte negato.
Urbe qua certamina sunt labore
Plura decertata pio, fideles
Clara quis Christi referunt alumni
135.0550C| Praemia regni.
E quibus multis, quia Christiani
Nominis fons hic et origo coepit,
Post Palaestinos breviter triumphos
Paucula tangam.