CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

De laudibus divinis — V Hymnus ad divam Mariam.

latín

Ipsa meis assis numeris, dea, nec tibi festo
quae damus, haec spernas munera parva, die;
parva movent superos dum sint et casta, moveri
ipsa docent aris pendula dona tuis.
5Dum canimus, fument Syrias altaria flammàs
atque cavo resonet tibia multa tholo.
Iam nova progenies coelo ventura supremo
legerat ipsa uterum, virgo pudica, tuum;
ergo alto delapsa polo vox nuntia castos
10 fecundatque sinus insinuatque Deum,
et quem non spatiis immensus colligit aether,
non totum coeli circuiere novem,
hunc tu virginea conceptum mater in alvo
fovisti externo post paritura solo,
15non Tyrio subnixa toro spondave nitenti,
cui tenue hospitium vix casa parva dedit,
cui stramen tenero dedit incunabula et ipsa
arida vix primos praebuit herba toros.
At coeli partum ingentem atque ingentia mundi
20 pignora monstrarunt sidera luce nova,
luce nova emicuit coeli decus, aurea flavo
aurora insolitum fudit ab axe diem;
quin matutini sonuere per aera cantus.
duxerunt placidos numina et ipsa choros.
25Astabant natum circa matremque ministri
et nato et matri sedula turba favet;
illa plus solito fulserunt sidera nocte
splenduit et solito clarior orbe dies,
non pelago incumbunt venti, non aere nubes,
30 pax coelo est, terris pax quoque, paxque mari est.
Ipsae etiam infernis laetatae in sedibus umbrae
quique pii vates haec fore prodiderant.
Per te igitur, divina parens, humana salutem
senserunt, per te ianua aperta poli est,
35affari et coram licuit Dominumque Deumque,
atque subisse hominis membra videre Deum.
O votis spes una piis, o dulce levamen,
praesidium et miseris, diva Maria, reis;
in cuius gremio vagivit parvulus infans
40 arrisitque pio dulcis in ore Deus
blandaque materno suspendit brachia collo
figens divinis oscula sacra genis
et modo carpebat nitidis alimenta papillis
infantique tuum lac bibit ore Deus
45et modo blanditias puerili expresserat ore
inque sinu grata membra quiete levat.
Tu pia, tu virgo non ulli obnoxia culpae,
non ullum casto pectore crimen habes.
Ergo tu praesens nostris succurre periclis,
50 subsidium et fessis prospera rebus ades,
aspice nos, facilisque veni pede, diva, secundo
et populi exaudi vota precesque tui :
sit bellum pestisque procul, pax candida nobis
assit nec fructus terra benigna neget.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De laudibus divinis — IX Hymnus de Christo ad Paridem Ferrariensem.De laudibus divinis — VI Hymnus ad Christum redemptorem. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
De laudibus divinis — V Hymnus ad divam Mariam.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-laudibus-divinis-v-hymnus-ad-divam-mariam--iovianus-pontanus-7cada8
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «De laudibus divinis — V Hymnus ad divam Mariam.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-laudibus-divinis-v-hymnus-ad-divam-mariam--iovianus-pontanus-7cada8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.