CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

De laudibus divinis — IX Hymnus de Christo ad Paridem Ferrariensem.

latín

Quod varios pelagi casus coelique procellas
exsuperas, nanti quod data terra tibi est
oceanique minas et saeva pericula vincis
ac sospes patrio redderis Eridano,
5haec, Pari, non ars ipsa hominum aut sollertia praestat,
non labor, at summi cura paterna Dei.
Quantula enim nostra est industria? Cede periclis,
cede mari, Christi ni pia dextra iuvet;
ille regit nostros cursus auramque ministrat
10 sollicitaeque offert litora tuta rati.
Quare, age, ture pio flammisque liquentibus aras
ipse adole et piena fumet acerra manu,
adstet conspicuus Tyrrhena in veste sacerdos
et peragat palriis mystica sacra modis:
15«Pax homini; tibi, Christe, decus, tibi gloria soli,
vera Dei proles, verus et ipse deus;
te colimus, tibi divinos largimur honores
et nomen felix ducimus esse tuum.
Tu casus, du damna levas; tibi munera terrae,
20 et tibi se fontes, se tibi debet aqua ».
Bis igitur placare Deum superosque memento
et sua cum pura solvere vota prece.
Nil auro divis opus est, sed mente fideque;
haec nos una homini copulai, illa Deo.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De laudibus divinis — IV Hymnus ad Virginem Dei Matrem.De laudibus divinis — V Hymnus ad divam Mariam. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
De laudibus divinis — IX Hymnus de Christo ad Paridem Ferrariensem.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-laudibus-divinis-ix-hymnus-de-christo-ad-pari--iovianus-pontanus-e021e5
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «De laudibus divinis — IX Hymnus de Christo ad Paridem Ferrariensem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-laudibus-divinis-ix-hymnus-de-christo-ad-pari--iovianus-pontanus-e021e5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.