CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

De laudibus divinis — IV Hymnus ad Virginem Dei Matrem.

latín

Quae tellus extrema tuos, sol, exserit ortus,
quae tegit occasus ultima terra tuos,
qui Rhenum patriaeque bibunt Maeotidis undam,
Phoebeisque urit quos plaga fusca rotis,
5te cuncti, regina deùm, metuuntque coluntque
et celebrant nomen, diva Maria, tuum.
Te vasti metuunt fluctus, te nubila coeli,
Aeoliique edam carceris antra timent;
te nascente die, te, sol dum conditur undis,
10 omnia te meritis laudibus accumulant.
Namque tibi secreta dei mandata per auras
candidus augusto nuntius ore tulit
progeniemque Deura coelesti concipis ortu
conceptum et nono sidere virgo paris,
15cuique sacri reges coeli nova signa secuti
aurum et Panchaeo munera odore ferunt.
Atque, ubi nostra sua delevit crimina morte
et maestam insonti sanguine tinxit humum,
vidisti e tumulo mira prodisse figura
20 veraque pacifero verba referre sono
scandentemque patris mox ad coelestia tecta
sublimem et dextra parte sedere deum.
Tum sacer e summa diffusus spiritus arce est
et tua divinus corda replevit amor.
25Hinc terris erecta tuis ascendis Olympum
aurea sidereo vertice serta gerens,
cui liquidi circum cantus thiasique deorum
et sonat aurato pectine pulsa chelys.
Fatidici occurrunt vates castique parentes
30 et tibi tum coeli regia tota vacat;
ipsa patris natique sinu gestata corusco
inter mille deum numina prima micas,
qualis ubi oceani nitiduin iubar extulit undis
inter sidereos candida luna choros.
35Iam coelum sublime patet, iam despicis aethram
lucida sub pedibus sidera cuncta premens,
stellantis cum iura capis consortia mundi
et datur humani cura patrocinii
coneiliasque Deum nobis facilemque precando
40 efficis et populis prospicis usque tuis,
prospicis et pacis rebus rerumque quieti,
ac mala in aerios cogis abire notos.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 334 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De laudibus divinis — III Hymnus ad divum Ioannem Baptistam.De laudibus divinis — IX Hymnus de Christo ad Paridem Ferrariensem. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
De laudibus divinis — IV Hymnus ad Virginem Dei Matrem.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-laudibus-divinis-iv-hymnus-ad-virginem-dei-ma--iovianus-pontanus-ad7f05
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «De laudibus divinis — IV Hymnus ad Virginem Dei Matrem.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-laudibus-divinis-iv-hymnus-ad-virginem-dei-ma--iovianus-pontanus-ad7f05.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.