Felicem, quae prima novo te lumine vidit
nascentem Eois fluctibus orta dies,
felicem quaecumque tibi dedit ubera nutrix,
et, qua reptasti, terra beata, puer,
5quique tuos primi monitus hausere loquentis
et quorum infuso corpora rore lavas;
sed longe ante omnes fortunatissima mater
et quo nec toto est maior in orbe parens.
Nam quid ego de te primum mirerve canamve?
10 Quive meo fuerit primus in ore sonus?
An quia divinos partus Christumque canebas,
quique deo esset honos, quaeque paranda via?
An quod felicem terris agnumque hominemque
atque salutiferum dicis adesse Deum?
15Vel quod Iordanis dominum lavis amne beato,
fiuxit et e manibus mystica lympha tuis?
Hoc ego de te ausim, proles divina, loannes,
quod tibi veridico praestitit ore Deus,
femineo neque conceptu neque matris ab alvo
20 maiorem tete saecla tulisse virum.
Tu nobis ades, o hominum princepsque paterque,
o qui rore tuo crimina nostra lavas.