CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOrientius

Orientius · Medieval

Commonitorium (Orientius) — Laudatio.

latín

Denique, ne multis tam multa et magna moremur.
Est Oculus: cognosco Deum, videt omne Deus cor.
Unde Propheta? brevi quoniam futura revelat.
Angelus unde? sui quia nuntius exstitit ipse.
Brachium, ab amplexu quo continet omnia, dictus.
Quidquid id est, agnosce, tuum est quod sancte vocaris.
Magnitudo operum tot rerum nomina celat:
Sed propriis meritis tanti censentur honores.
Causa facit titulos, dat scire vocabula virtus.
Tu sublime sedens; Agios, benedictio nostra.
Te Deus Emmanuel: nobiscum habitabile nomen.
Tu Dominus Sabaoth pugno teges omne quod usquam est.
Te domus Israel, confessoresque beati,
Te patriarchae omnes, teque angeli omnes adorant.
Tu super ignotum cherubim, super astra coruscas;
Qui promissus Abrae fueras, de semine David,
Glorificum in coelo osanna laudabilis audis.
Respice nos tantum, Crucifixe, Paraclite, Christe,
Nazarene; Deus, quem credimus, et Galilaee
Et Deus Abraham sancti patris, et Deus Isaac
Et Deus alme Jacob, spes unde est nostra fidesque.
Respice, Christe, tuos, longumque tuere redemptos.
Supplico ego indignus, et tu dignare rogantem.
Omnipotens miserere mei, miserere meorum:
Da dolor absistat, cura et formido facesset,
Et socier sanctis famulis tuis, et timeam te,
Et placeam dum vivo tibi, nec sim reus illo
Tempore, cum stetero meriti memor ante tribunal.
Christe, tuum: vereque colam quod praedico nomen.
Crux tua fronte, manu, labiis, crux intima sidat.
Crux clypeata domus, crux sit lorica salutis,
Hoc melius signo fulgebit lucida turris,
Quam cum sacrilego polluto cruore maderet.

Sigue explorando

Por su autor
Orientius · 14 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Commonitorium (Orientius) — Item plus de Trinitate.Commonitorium (Orientius) — Liber I. →

Expediente

Autor
Orientius
Título
Commonitorium (Orientius) — Laudatio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-commonitorium-orientius-laudatio--orientius-eac734
Cita recomendada
Orientius, «Commonitorium (Orientius) — Laudatio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-commonitorium-orientius-laudatio--orientius-eac734.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.