Quisquis ad aeternae festinus praemia vitae,
Perpetuanda magis quam peritura cupis,
Quae coelum reseret, mortem fuget, aspera vitet,
Felici currat tramite, disce viam.
5Nam nos, et carnis vitiis, et tempore victi,
Terrenum gradimur, sive doloris iter:
Solaque permixtis haec sunt modo gaudia votis,
Si, quod non facimus, saltem alii faciant;
Ut quia nunc istud, quod protinus effugit, aevum
10 Infidis capti degimus illecebris.
Lascivum, miserum, fallax, breve, mobile, vanum,
Heu mala noxarum origo praeciptat.
Omnibus his, raptim quae sunt moritura, relictis:
Tu forti teneas non moritura fide.
15Ergo, age, da pronas aures, sensumque vacantem:
Vita docenda mihi est, vita petenda tibi.
Sed, quo sit melior nostri doctrina libelli,
Et teneat rectas carminis ordo vias:
Te, Deus omnipotens, et corde, et voce rogare,
20 Te sine nec linguam solvere, Christe, placet:
Demere qui tenebras revocato lumine caecis,
Auditum surdis auribus inserere,
Corporis et mentis saevos depellere morbos,
Solvere mutorum qui pius ora soles:
25Te penes officium nostri est, et cordis et oris,
Da sentire mihi, da mihi posse loqui:
Nimirum ut nostram vegetent tua munera linguam;
Ac per te de te sit tibi sermo placens.
Mandato cum jussa tuo superaverit omnem
30 Naturam, nostra voce fruens asina,
Et stimulis propria subigentem tergo Balaam
Terruerit miro quadrupes alloquio:
Qui magno regis trepidi crebroque rogatu,
Dira super sanctum verba parans populum,
35Non potuit proprie motam sibi subdere linguam,
Ore aliud dicens, corde aliud cupiens.
Nam maledicturus nimie benedicere coepit,
Impendens aliis ora parata aliis.
Ergo nisi eloquium, sensum nisi, Christe, ministres,
40 Conatus animae tu nisi, Christe, regas;
Ora homines omnes, et muta, et bruta tenebunt;
Quodque etiam possunt, hoc quoque non poterunt.
Principio geminam debes cognoscere vitam,
A Domino indultam cum ratione homini:
45Ut: quoniam brutum terreno est pondere corpus:
Est anima afflatu vivificata Dei:
Nullum sentirent animae dispendia finem,
Esset in hoc fragili corpore vita brevis.
Unam nascendi ratio prius omnibus affert,
50 Hanc cura et propriis consequitur meritis.
Nasci non nostrum, nec longum vivere nostrum;
Vitam quae sequitur vita parare potest.
At licet arbitrio Domini sumamus utramque,
Et neutra obveniat, ni Deus hoc jubeat.
55Prima tamen celeri fertur per prona rotatu,
Quae sequitur totis est data temporibus.
In primam ignari nulla mercede venimus,
Altera de summo parta labore venit.
Nascimur ut Dominum coeli, terraeque, marisque,
60 Quaeramus toto pervigiles studio;
Quaerimus; ut qui sit, qualis, vel quantus, agat quid,
Possimus vero noscere judicio.
Noscimus; ut digna compertum laude colamus;
Ut vitam tribuat perpetuam, colimus.
65Et colimus non thure dato, non sanguine fuso,
Non vino madidi, non epulis gravidi;
Aurum, vestis, odor, pecudes, libamina, gemmae,
Et quae rara homines vel pretiosa putant,
Ante Deum, ut viles terreno e pondere moles,
70 Ut coenum, ut sordes, sic inhonora jacent.
Omnia sunt ejus, cujus nos esse fatemur.
Nil proprium est nobis: ipse habet, ipse dedit.
Ecce etenim sancto proclamat in ore prophetae:
Nolo tuos hircos, nolo tuos vitulos.
75Et species agri mecum est, et gloria coeli:
Orbis enim meus est, et quod in orbe meum.
Debita solvantur sancto mihi pectore vota:
Hostia me laudis, puraque vox celebret.
Ergo nihil noster poteris praetendere lector,
80 Istis quod tibi sit difficile in monitis.
Non longe positum, non est aliunde petendum,
Non re, non sumptu, non opus est pretio.
Sufficit ut Dominum mundi, rerumque parentem,
Cujus in arbitrio, vel bona, vel mala sunt;
85Censu majori vincentem verba loquentis,
Unum, incorporeum, perpetuumque sacrum,
Omnia complexum, vel semper in omnibus unum,
Corde pius credas, credulus ore roges.
Sed quid sic nudis tantum sermonibus utor,
90 Tanquam nulla Dei sint super hoc monita?
Nam primum veteri cautum sub lege memento,
Quae dudum in solidis scripta fuit tabulis,
Quod nunc per Dominum renovat data gratia Christum,
Atque Evangelii vox veneranda sonat:
95Ut, quod saxa prius, modo pectora nostra tenerent,
Esset et uberior bis repetita fides.
Affectu toto Dominum, totisque medullis,
Atque tuum toto dilige corde Deum.
Et recte: quid enim poteris tu justius unquam
100 Obstrictis tantis solvere muneribus?
Qui tibi, cum limus terrena in faece jaceres,
Dempsit perpetui temporis esse lutum:
Qui tibi, quod membris constas, quod mente moveris,
Quod lingua loqueris, quod ratione sapis,
105Quod manibus tangis, graderis pede, lumine cernis,
Aure audis, sentis naribus, ore probas,
Ante aliquod meritum, propria pietate ministrat,
Corporis ac animae sic Pater ut Dominus:
Et non hoc solo contentus munere, quo te
110 Instruxit membris, sensibus excoluit:
Qui tribuit vitam, largitur commoda vitae,
Omnibus ut tibi sit praedita deliciis.
Ecce tibi coelum pendet, tibi terra recedit,
Aera librantur, fluctuat oceanus:
115Noctibus atque dies succedunt, mensibus anni,
Sol splendet, lucent sidera, luna rubet.
Ver varios blandus perfundit germine flores,
Aestas jam gravida fructibus arva coquit,
Autumnus musto madidus, praepinguis oliva est,
120 Ignibus admotis frigora nescit hiems:
Imbribus arcendis confirmas pendula tecta;
Ignoras ventos aedibus oppositis;
Hirtaque lanigerae depectens terga bidentis
Mollibus involucris algida membra tegis;
125Lenia nec desunt nivei velamina lini;
Sunt etiam Eois pallia velleribus:
Illa ferax jacto reddet tibi semine tellus
Haec celsis carpent Seres in arboribus.
Denique per totum qui circumvolvitur annum,
130 Quidquid habes, totum dat tibi cura Dei.
Campus messe viret, vestitur palmite collis,
Arbore diversa mitia poma metis,
Et studium impendens fecundo providus horto
Utile quo libuit tempore sumis olus.
135Accendis pinguem quaecunque in lumina pinum,
Nobilibus mensis cerea flamma micat.
Nec modo terreno tantum servire jubetur
Per varios usus subdita terra homini:
Ipsa etiam quidquid fertur prope nubila, quidquid
140 Alto subductum volvitur in pelago:
Nunc fallente cibo, nunc texto in retia lino,
Artibus innumeris inde vel inde petis.
Et tibi nunc imo trahitur de gurgite piscis,
Aere nunc summo decipiuntur aves.
145Agmina venanti prorumpunt densa ferarum
Icta procul jaculis vel laqueata plagis.
Prona petis ferro, canibus fugientia sistis
Contundis frenis ora ferocis equi.
Ad juga panda boves cogis, ad mulctra capellas:
150 Distillant crispis dulcia mella favis.
De saxis gemmas, aurum producis arenis
Lentaque de terris igne metalla coquis:
Gramina discernis tristes medicantia morbos,
Pellis lethiferum sedulus arte malum.
155Quin etiam ut mercem peregrino a littore sumas,
Et tua des aliis atque aliena petas,
Flumina remigio percurris et aequora velo;
Ibi longinquas absque labore vias:
Aut si formidas pelagus, carpenta movebis,
160 Teque tuis sternet terra notanda rotis.
Tunc si jactatum quaerit blanda otia corpus,
Humida pulvereum balnea suscipient;
Atque cavo tota spoliatur veste lavacro,
Marcida perdomitis membra fovebis aquis.
165Tot tantisque bonis Domini tibi munere partis
Quid tandem dignum reddis amore pio?
Aut quibus haec opibus, quibus et persolvere donis,
Vel quanto poteris pendere servitio?
Nec tamen haec Dominus, cujus sunt omnia, quaerit:
170 Sufficit ut Dominum servus amatus ames.
Haec quoque mandati succedit forma secundi
Proximus ut tibi sit sic, velut ipse tibi es.
Nosco salutiferam mansuro munere legem,
Uno quae cunctis prospicit officio.
175Nam cum aliena mihi mandatur cura, necesse est
Ut mea mandetur sic quoque cura alii.
Ecce pecus pecudem fecunda ad pabula ducit,
Admugit proprio buccula laeta gregi.
Murmure respondent, qua possunt voce loquuntur,
180 Inque vicem docilis lambere lingua solet.
Non caret affectu quod fluctibus occulit aequor,
Et volucris volucri est, et fera blande ferae.
Tum si quando venit quocunque ex agmine praedo,
Fortior invalidos ungue vel ore premens,
185Seu volucrum res est, seu res est illa ferarum,
Undique collectis tenditur auxiliis,
Captivam comitem cursu, grege, voce, volatu,
Et si non possunt, eripuisse volunt.
Cumque ita se solo naturae munere servent,
190 Quae nec consilio, nec ratione vigent:
Quid mirum Domini si jussa verenda secutum
Mutua constringet cura hominis hominem,
Atque usu, ingenio, rebus, ratione peritus
Ut sua quae tua sunt commoda frater agat?
195Hinc venit illa placens merito sententia, nectens
Humanum parili conditione genus:
Nec facias aliis quidquid fieri tibi non vis;
Idque aliis facias, quod tibi vis fieri.
Quod genus est hominum, quis sexus, ritus et aetas,
200 Quis neget hoc rectum, quis neget esse probum?
Quid non mandatum late complectitur arctum?
Plenius hac tradi quid brevitate potest?
Namque ea quae mala sunt, fieri modo sic mihi nolim,
Ut rursum cupiam quae bona sunt fieri.
205Judice non opus est, doctor nec quaeritur ullus:
De nobis scimus quae bona, quae mala sunt.
Gaudebis certe, si quis te nocte viantem.
Blandus vicinum ducat in hospitium:
Tu quoque sollicitus provisis excipe tectis
210 Illum, qui sera nocte viator erit.
Veste tegi nudus, sitiens ac pocla vocari,
Esuriens optas ut satiare cibis:
Te quoque permoveat proprii par causa laboris,
Divide cum miseris pallia, pocla, cibos.
215Ecce manum poscis lapsus, solatia moestus,
Auxilium trepidus, consilium dubius:
Id moestis, dubiis, trepidis, labentibus offers:
In simili causa fac ut ameris amans.
Certe incusari falso te crimine non vis,
220 Crimine falso alios insimulare noli.
Odisti furem; furtum cave: perdere non vis
Per vim quae tua sunt; nil violenter agas.
Pacta tibi dubio non vis nutare paratu:
Promissam certo pectore redde fidem.
225Quae tibi detraxit velles succidere linguam:
Cura sit ut nullum livida verba notent.
Mutua cumque petas, vis sumere protinus aera,
Mutua poscentem dextera prompta juvet.
Inflatos fastu damnas: depone tumorem;
230 Quod fugis in celsis nesciat inferior.
Certe si soror est, vel mater, carave conjunx
Quarum ne vitam fama gravis maculet,
Perpetui curam cauta pietate pudoris
Filius, aut frater, sive maritus agis:
235Haec veneranda tibi si nomine tentat adulter,
Ferrum in vindictam non satis esse putas.
Nonne eadem poena reus es, si tu quoque furtim
Aggrederis castos sollicitare toros?
Hinc fuit, ut Dominus prima sub lege juberet
240 Pensari paribus crimina suppliciis;
Pro damno damnum, vulnus pro vulnere, dentem
Dente lui raptum, lumina luminibus.
Nec minus ut propriam sub judice redderet audax,
Alterius cuperet qui rapuisse, animam:
245Judiciumque reus, non posset dicere pravum:
Pravis decreta est ultio criminibus.
Et licet haec melius mutarit gratia Christi,
Mitia quae potius quam violenta docet:
Ast tamen est rectum, quidquid jubet ista vel illa,
250 Seu cito restituas, seu patienter agas.
Hoc tamen est melior qui Christo vindice gaudet:
Servet se Domino, quod dedit ille sibi.
Ergo piis votis et sanctis perfice rebus,
Vita quod haec praesens, quodque futura probet:
255Ut te, quem raptim fugiens commendat honestas,
Perpes post obitum gloria suscipiat.
Nam nostris certus monitis, mansura memento
Omnia, nunc stulti quae peritura putant:
Atque animas, iisdem membris redeuntibus, ipsum
260 Crede recepturas corporis involucrum.
Ora, color, sanguis, venae, cutis, ossa, capilli,
Ut nunc labuntur, sic iterum venient;
Non modo quae tumulis bene condita saxa reservant,
Aut Aravum solidans pulvis odorque tegit:
265Sed dicto citius, firmanda in membra redibit
Portio de tumulis, portio de fluviis:
Quod ventus flatu minuit, quod bestia morsu,
Flamma quod exussit, quodque ruina premit;
Totum aderit, totum diversa ex parte coibit;
270 Pars volucri, aut pisci; pars laniata feris:
Et quod nunc aetas sensim longaeva resolvit,
Id raptim Domini buccina restituet.
Ut, pro factorum meritis, in corpore eodem,
In quo gesserunt seu bona, sive mala;
275Scilicet, ad motus animorum carne reversa,
Poena reos, justos gloria suscipiat.
Cur autem dubites, cum praecedentia monstrent
Ut tibi venturi sit manifesta fides?
Respice nudatas brumali frigore silvas,
280 Jam desperatis luxuriare comis:
Quae stabat moerens decusso palmite vitis,
Vestitur foliis, fructibus induitur.
Spiceus densis calamus flavescit aristis,
In terra granum quod modo putre fuit;
285Et quae nunc tristi squalebant arva veterno,
Laeta novo rident germine, flore rubent.
Ipse etiam, variis conclusus mensibus, annus
Tempore mutato mortis habet speciem:
Cum ver autumno, frigus depellitur aestu;
290 Utque hominum res est, hoc venit, illud abit
Hoc tamen aeterno, donec Deus annuit, usu,
Inque vicem alterno volvitur officio:
Et dum se longi sequitur rota mobilis anni,
Nascitur et moritur, succidit atque redit.
295Nam finis noster finem non accipit, et mors
Qua primo morimur, perpetuo moritur:
Victuro semper motu sensuque manente,
Omnis perpetuo tempore vivit homo.
Vivet homo: fletus ast hic mea verba sequuntur.
300 Nam puto sic hominis sors melior fuerat
Cum sensu vitae sensum deponere poenae,
Et natum innatis consimilem fieri;
Quam nunc, peccatis toto dominantibus aevo,
Exstingui vitae, vivere supplicis.
305Nam rogo ne credas dirae ad compendia poenae,
Quod raptim fontes debita flamma voret.
Ignibus aeternis immersos respice colles
Jugiter amburi, non tamen imminui:
Et gelidos fontes et caerula flumina cerne
310 Fundere semper aquas, semper habere tamen.
Sic miseros vindex semper populabitur ignis,
Ut semper servet pabula laeta sibi.
Haec si falsa putes, merito post vera probabis:
At falsa effugies, si modo vera times.
315Quare post mortem sequitur si vita perennis,
Laetificans justos, discruciansque reos;
Viribus et totis, et totis nitere votis
Quae rectum ducunt continuare vias;
Contere calcatum cum mundi principe mundum,
320 Et fuge lascivis credere deliciis.
Praecipue semper famosos despice vultus,
Judiciumque tuis eripe luminibus.
Nemo feret rutilos intactis vestibus ignes.
Nemo inter lituos non trahet aure sonum.
325Nemo inter flores blandorum ambitus odorum
Naribus assiduam non metet ungue rosam.
Nemo diu sitiens, et multo sole perustus,
Incumbet gelidis, nec potietur aquis.
Nemo, vias pedibus brumali tempore carpens,
330 Conspersus pluvia, nec madefactus erit.
Nemo, licet mediis muris, sub tempore belli
Aut bene securus, aut bene tutus agit.
Congressus praestat visum, mox lumina visu
Concipiunt flammas, parturiuntque nefas.
335Dum veluti jacto piscantis fraudibus hamo,
Primo animus capitur, post etiam moritur.
Prima mali labes, heu! femina, te dolus anguis,
Ac hominem per te reppulit a Domino.
Erepti tu causa boni, tu janua mortis,
340 Tu decepta cito, tu cito decipiens.
Ergo age, quae nullo maculari pectora naevo,
Et purus puro niteris esse animo;
Ut laqueos, ignis validos, et acuta venena,
Cernere laudatam sic fugies faciem.
345Non ego nunc repetam per tot jam saecula quantos
Feminei vultus perdiderint populos.
Praetereo clades Spartanas, Troica bella,
Et raptim excidium quam prope Roma tuum:
Cum gentes nulla Domini sub lege, nec ullis
350 Sanctorum ad vitam perdomitas monitis,
Qua furor impulerat, lascivus duceret error,
Esset et hoc licitum quod fuerat libitum.
De sacris, inquam, de sacris percipe libris,
Opprobrio quantis turpis amor fuerit.
355Te Dinae species nimio sub amore ruentem
Exstinxit Sichem, cum patre, cum patria.
Nam male compressam fratrum pia cura sororem
Permittit thalamo, vindicat in gladio.
Hunc quoque laudatum psalmorum carmine David
360 Forma placens celso deposuit folio;
Cum male lascivum comperto crimine corpus
Sacco contegeret, contereret cinere.
Thamar forma duos sub eodem tempore fratres
Incesti et ferri perpulit in facinus:
365Unus corrumpit, corruptam ulciscitur alter:
Ultio quae justa est, desinit esse pia.
Ipse etiam Salomon; cujus sapientia prisco
Tempore, et toto nobilis orbe fuit;
Ducitur in facinus vetito laqueatus amore,
370 Femineo subdens turpia colla jugo:
Et Domini immemorem merito praeconia laudum,
Quae juvenem ornarant, destituere senem.
Forma placens regi letho te tradidit Aman:
Forma tuum rapuit dux Oloferne caput.
375Illum mirifico famosum robore Samson
Forma decens saevis tradidit Allophylis.
Sanctus et victor per tot modo praelia miles,
Heu! male femineis subditur arte choris,
Ut jam pollutus; pariunt quia crimina poenam
380 Oscula virginibus, terga daret gladiis.
Tu quoque levitis tantum dilecta, nec uxor,
Insano juvenum subdita nocte toro,
Vindictae studio totas in bella dedisti,
Perdere contentas sive perire tribus.
385Ut membris lacero dispersis funere Gabaat
Efficeret diris ignibus usta rogum.
Non mihi si linguae centum sint, oraque centum
Expediam quantum forma placens noceat.
Lascivo clamat benedictus Apostolus orbi,
390 Dans etiam licitis jura severa toris;
Conjuge possessus, contempta conjuge liber,
Non similem causam relligionis habent.
Conjugis implicitum detentat cura maritum:
Solum vult caelebs emeruisse Deum.
395Sed quia nonnunquam succumbunt lumina formae,
Ancipiti rectus labitur in bivio.
Si purum maculare animuin parat impius hostis,
Semper ovans castam sollicitate fidem:
Accipe tela quibus cordis pia moenia serves.
400 Crux tibi sit clypeus, crux tibi sit gladius.
Supplicibus lacrymis, gemitu, prece, pectore tunso,
Quaere salutiferum nocte dieque Deum.
Ac ne paulatim facilem spes palpet amorem,
Lapsum a praecipiti perge referre pedem.
405Non ignarus enim miseris succurrere quaero,
Omnia perpessus, quae fugienda loquor.
Respicis ad formam? Sed saevas respice poenas;
Respice quid laudes, respice quid timeas:
Internisque oculis et vero lumine cerne,
410 De terra ad coelum, deque homine ad Dominum,
Hic brevis est fine exiguo claudenda voluptas:
Illic perpetuo sulfure flamma vorax.
Audi clamantem magna cum voce propheten;
Seu mandata legas pristina, sive nova:
415Quae laus in vultu est; fenum omnem credite carnem,
Quippe ut flos feni gloria carnis erit.
Nam veluti flores ictus metit, atterit aestus,
Confundunt imbres; fortior aura rapit:
Sic vultum, quicunque placet, consumere tempus,
420 Et tumor et livor despoliare potest.
Atque, ipsam ut taceam, quae conterit omnia, mortem,
Quanta licent morbis, febribus, ulceribus?
Hi modo, qui canent albo sordente capillo,
Collatas olim non timuere pices:
425Pendula, quae moerent rugis deformibus, ora,
Protulerant vanum conspicienda decus.
Qui nunc in laxa tremulus pia pelle vacillat,
Vix dederat tenui signa notata solo.
Cervix, colla, manus, et quod nunc omnibus horret,
430 Heu! miseris quondam causa furoris erant.
Lumina, quae madidus deformia subluit humor,
Stellarum rutilae ceu micuere faces.
Respice quod paucis floret, nec permanet annis,
Et tamen aeternis culpa manet lacrymis.
435Ergo puellares vultus formasque decentes,
Aut verso aut merso despicies capite.
Atque ut sis penitus sic corde ut corpore purus,
Ut nullum facias suspicione reum;
Da studium, curas, et semper providus opta,
440 Ut tibi sit nulla femina juncta nimis:
Amittet vires, si non sint obvia, ventus.
Pabula si desint, irritus ignis erit.
Ac ne mandatis tantum par una putetur
Ad vitae rectas sollicitata vias:
445Si qua viri discunt, credat sibi femina dici,
Et meritum et poenas, hic quoque sexus habet.
Oderit ignotos audax attendere vultus,
Seque tamen notis addere luminibus.
Nam male permixto ludentia lumina visu,
450 Blande saepe solent ore tacente loqui.
Atque amor, ut lacrymae quas fundi injuria cogit,
Ex oculis surgit, pectoris ima petit.
Ergo ea qua juvenes praecepti lege monentur,
Hac fugiat cunctos femina casta viros.
455Jam si corporeas, calcaris corpore casto
Illecebras, reliquum decute cordis onus.