CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaOrientius

Orientius · Medieval

Commonitorium (Orientius) — Item plus de Trinitate.

latín

Quod fuit a saeclis, quodque est in saecla saeclorum,
Semper erit, quia semper erat, sine fine manendus:
Et super omne quod est, sine quo nihil, omnia cui,
Omniparens Verbum, Verbum Deus omnipotens.
Cum Patre qui solus, cum quo Pater et Deus solus
Hoc erat, et nondum natum acceperat ortum.
Semen enim Christus, Christus primordia rerum,
Christus honor terrae, tremor orbis, gloria coeli.
Ex dominante Deo Rex et Dominator in altis,
Unicus ante omnes genitus, genitore sed illo,
Quem genuit nullus, per quem gignentia cuncta:
Quaesumus, optamus, tremimus, veneramur, amamus.
Totus ex toto, totum diffusus in orbem.
Non idem, sed prorsus idem, similisque, simulque
Tantumdem, et pariter, sic Filius et Pater unum.
Nomine divisum nomen, substantia mixta est,
Consummans sacri mysterii sancta profundi.
Plenitudo potens, dedita sibi, nexa vicissim
Trina potestatum conclusio parificatur.
Spiritus et volitans perfectio tota superne.
Ergo honor in Christo est, laus est Patris, in Patre Christi est.
Ipse Patris mens est, et sermo, et testis, et haeres:
Ipse recognoscit quantum Pater audet in ipso:
Ipse caput nostrum, sapientia, gratia vita:
Ipse hominum custos, speculator, et arbiter ipse:
Ipse salutis iter, luxque immutabilis: ipse
De vero verus splendor, de lumine lumen,
De bonitate bonus, de pleno et divite plenus,
Providus, indulgens, clemens, miserator, abundans,
Perfectus, patiens, justus, immaculatus.
Aeternum Aeterni donum, tutela priorum.
Firmamentum animae, fuga daemonis, arma fidei,
Perpetuum regnans, censor judexque futuri,
Tempore non clausus, clausurus tempora jussu,
Principium ac finis, vegetator et intus et extra,
Velle tenens, et posse potens, et mite severus,
Pax mundi et gaudium, pravique bonique director.
Dum mortale quod est, Deus immortale probavit.
O felix Domini dominatio, nobile lethum!
O miserae gentis cor durum, et perfidus error!
Impie damnator, tua mors hoc stipite pendet;
Credule confessor, tua vita hoc sanguine vivat.
Flecteris judicante Deo qui plectere visus,
Salvavit populos, populus quem odit iniquus.
Hic est ille suis reprobus prius, et maledictum,
Sputamenta hominum, perituri opprobria vulgi.
Hic cui saeva manus fel mixtum fudit aceto,
Palmea quem caeco violarunt verbera pulsu.
Aspice, percussor demens, venerabile lignum,
Cerne profanati victricia signa cruoris.
Est ne Deus vivus, Deus insuperabilis hosti,
Ultio, profugium, requies, lux, vita, fides, spes?
A Patre noscendus quod sit sator atque animator:
A cruce quod vindex, propulsatorque gehennae
Errorum ablutor, pax fida, remissio larga.
Natus amore hominis, passus ratione salutis,
Functus lege obitus, redivivus in aethera celsus,
Sede sedens patria, super omne salutifer aevo,
Unde humilem dignatus humum, remeabilis illo,
Peccati pretium, peccandi nescius ipse,
Participans famulos, conformans glorificatos.
En tibi quam pulchrum per limina nostra tropaeum,
Christe, micat; quam clara Patri vexilla reportans,
Sanguinolentus adhuc, etiam quod et antea, semper
In virtute potens, in majestate perennis.
Cur tamen hanc speciem teneat crucis edita forma
Monstrat adorandum tota ratione character.
Quod divisa nota est in partes quatuor exstans,
Dat mundi Dominum cognosci, et archangelos omnes.
Tot Regis ipse plagas, coeli quot crux videt oras.
Crux imitata pias orantis imagine palmas,
Crux testata Dei pacem pingit, et est pax
Quae data per lignum est, pax ligno scripta tenetur.
Vis gratias miratur item spectare figuras?
Aspice perfectum signi locupletis enigma
P. Graecum videas, caput est, vel brachia fixi.
Iota quod erectum est suspensio corporis hic est.
Littera prosequitur poenam, fert poena salutem:
Alpha dehinc juxta est, atque altera comminus est Ο
Prima quod hic primus, postrema novissimus hic est.
Haec elementa apicum Deus hic super omne elementum:
Omnia conveniunt coelesti insignia signo.
Cum subit in ligno, lignum Deus indicat esse
Materiem fructus; cum ramum extendere in altum
Altior excelsis Dominus supereminet omnes.
Fixorum est medius: numerus dat trinus honorem.
Percutitur, cruor exit, aqua de vulnere facto
Exit, et ex ipso mox sanguis vulnere.
Nempe: Martyrium sanguis, sibi vindicat unda lavacrum.
Sic ope divina mors arbore vitaque venit.
Per pomum, protoplaste, cadis: cruce Christus medens:
Illic mortiferam draco pestifer detulit escam.
Nec mirum, vix digna Deo si nomina mille
Laus numerosa trahat, laus tot virtutibus impar,
Quot titulos peperere pii miracula Christi.

Sigue explorando

Por su autor
Orientius · 14 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Commonitorium (Orientius) — Incipit XXIV.Commonitorium (Orientius) — Laudatio. →

Expediente

Autor
Orientius
Título
Commonitorium (Orientius) — Item plus de Trinitate.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-commonitorium-orientius-item-plus-de-trinitate--orientius-799edc
Cita recomendada
Orientius, «Commonitorium (Orientius) — Item plus de Trinitate.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-commonitorium-orientius-item-plus-de-trinitate--orientius-799edc.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.