CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTitus Maccius Plautus

Titus Maccius Plautus · Medieval

Cistellaria — FRAGMENTA

latín

[ALCESIMARCHVS ⸱ SERVVS ⸱ SENEX ⸱ GYMNASVM ⸱ LENA ⸱ SELENIVM ⸱ MELAENIS]
Gloss. Plaut.
Nudiussextus2.1.25230

Gelius Noctes Atticae VI.VII.III:
(ALC.) Potine tu homo facinus facere strenuom? (SERVVS) Aliorum affatim est
qui faciant. Sane ego me nolo fortem perhiberi virum.

<nowiki>* * *</nowiki>232a
SERVVS. Sed quid istuc? ALC. Mala multa dici mihi volo. SERV. Qua gratia?
ALC. Quia vivo. SERV. Facile id quidem edepol possum, si tu vis. ALC. Volo.
SERV. At enim ne tu exponas pugno os metuo in imperio meo.2.1.30235
ALC. Numquam edepol faciam. SERV. Fidem da. ALC. Do, non facturum esse me.
Sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies,
sum nihili. SERV. Nihili hercle vero es. ALC. Quam ego amarem perdite,
quae me amaret contra. SERV. Dignus hercle es infortunio.
ALC. Ei me <tot tam> acerba facere in corde. SERV. Frugi nunquam eris.2.1.35240
ALC. Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem,
SERV. Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene.
ALC. Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio,
SERV. Compedes te capere oportet neque eas unquam ponere.
ALC. Quae mihi esset commendata et meae fidei concredita,2.1.40245
SERV. Hercle te verberibus multum caedi oportere arbitror.
ALC. Quae mellillam me vocare et suavium solitast suom.
SERV. Ob istuc unum verbum dignu's, deciens qui furcam feras.
ALC. Egomet laetor. Sed quid auctor nunc mihi es? SERV. Dicam tibi:
Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat.2.1.45250
ALC. Quian <nowiki>* * *</nowiki>
SERV. Quid tu ergo <nowiki>* * *</nowiki> te manuleo
<nowiki>* * *</nowiki>
(ALC.) Quid si amo? <nowiki>* * *</nowiki> (T.) <nowiki>* * *</nowiki> est amor273
<nowiki>* * *</nowiki> atque illam quam <te> amare intellego2.1.50
<nowiki>* * *</nowiki> si conclusos vos <me> habere in carcere
<nowiki>* * *</nowiki> amoris noctesque et dies
ni emortuos <nowiki>* * *</nowiki>
mihi nunquam quisquam <nowiki>* * *</nowiki>
(T.) Immo maxumus.2.1.55
Nam qui amant stulte atque inmodeste atque inprobe280
<nowiki>* * *</nowiki> ne ament.
<nowiki>* * *</nowiki>
(ALC.) <nowiki>* * *</nowiki> ubi tu es? SERV. Ecce me.
ALC. I, adfer mihi arma et loricam adducito.2.1.60
SERV. Loricam adducam?285
ALC. I, curre, equom adfer. SERV. Hercle hic insanit miser.
ALC. Abi atque hastatos multos, multos velites,
multos cum multis—nil moror precario.
Ubi sunt quae iussi? SERV. Sanus hic non est satis.2.1.65
T. Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit.290
SERV. Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias,
qui equom me adferre iubes, loricam adducere,
multos hastatos, post id multos velites,
multos cum multis? Haec tu pervorsario2.1.70
mihi fabulatu's. ALC. Dixin ego istaec, obsecro?295
SERV. Modo quidem hercle haec dixisti. ALC. Non praesens quidem.
SERV. Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.
T. Video ego te Amoris valde tactum toxico,
adulescens; eo te magis volo monitum. ALC. Mone.2.1.75
T. Cave sis cum Amore tu unquam bellum sumpseris.300
ALC. Quid faciam? T. Ad matrem eius devenias domum,
expurges, iures, ores blande per precem
eamque exores ne tibi suscenseat.
ALC. Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.2.1.80
<nowiki>* * *</nowiki>304a

Non. P. 72M:
(SENEX) prohibet divitiis maximis, dote altili atque opima.
<nowiki>* * *</nowiki>305a

mulierculam exornatulam. <nowiki>* * *</nowiki> quidem hercle scita.
Quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,
adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.2.1.85
GYMNASIVM Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;
nam sola nulla invitior solet esse. SEN. Me vocato,310
ne sola sis: ego tecum <ero, volo> ego agere, ut tu agas aliquid.
GYMN. Nimis lepide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus.
SEN. Vt quo<m Ven>us adgreditur, t; lepidumst amare semper.2.1.90
GYMN. Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.
SEN. Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur.315
Sed cum dicta huius interpretor, haec herclest, ut ego opinor,
meum quae corrumpit filium. Suspiciost eam esse,
utpote quam nunquam viderim; de opinione credo.2.1.95
Nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:
hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.320
Quid si adeam atque appellem. Mali damnique inlecebra, salve.
GYMN. <nowiki>* * *</nowiki> vapulabis.
SEN. <nowiki>* * *</nowiki> volo apud te.2.1.100
<nowiki>* * *</nowiki>
GYMN. Intro abeo,330
nam meretricem astare in via solam prostibuli sanest.
<nowiki>* * *</nowiki>
GYMN. quid vis.2.1.105362
SEN. Volo ex te scire quidquid est <nowiki>* * *</nowiki>
quid ego usquam male feci tibi <aut meu>s quisquam, id edisserta,
quam ob rem me meumque filium quom <matr>e remque nostram365
habes perditui et praedatui? GYMN. Miser errat, ut ego dixi.
Lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio videtur.2.1.110
Potin operam inique equidem malam des innocenti?
SEN. Sed <obsecro> te, nullusnest tibi amator alius quisquam,
nisi meus modo unus filius? GYMN. Quem quidem ego amem, alius nemo est.370
SEN. At ego <nowiki>* * *</nowiki> GYMN. Nil moror: damno sunt tui mihi similes.
SEN. Quid <nowiki>* * *</nowiki> (GYMN.) isne est id arbitratus?2.1.115
<nowiki>* * *</nowiki>372a

(GYM.) datores
negotioli bellissimi senices soletis esse.
<nowiki>* * *</nowiki>373a

Prisc. GL 2.388K
LENA. Me respondere postulas? Iniurium est.2.1.120
Stipulari semper me ultro oportet a viris,375
eum quaestum facio, nil viris promittere.
<nowiki>* * *</nowiki>376a

Prisc. GL 2.107K
siquidem imperes pro copia, pro recula
<nowiki>* * *</nowiki>2.1.125377a

Festus 372M
LENA. Quin is, si itura es? Nimium is vegrandi gradu.

Non. 198M
GYMN. Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita
fere quam ad cursuram. Eo sum tardiuscula.380

Non. 499M
meminere officium suom.

Non. 63M et 415M
ita mustulentus ventus nares attigit.2.1.130

Non. 108M
capillo scisso atque excissatis auribus

Non. 190M
quae quasi carnificis angiporta purigans

<nowiki>* * *</nowiki>404
non quasi nunc haec sunt hic, limaces, lividae,
febriculosae, miserae amicae, osseae,2.1.135
diobolares, schoeniculae, miraculae,
cum extritis talis, cum todillis crusculis
<nowiki>* * *</nowiki>
SEL. Molestus es.449
ALC. Meae issula sua <aede>s egent. Ad me . SEL. Aufer manum.450
ALC. Germana mea sororcula. SEL. Repudio te fraterculum.2.1.140
ALC. Tum tu igitur, mea matercula. MEL. Repudio te † fraterculum.
ALC. Opsecro te SEL. Valeas. ALC. Vt sinas SEL. Nil moror. ALC. Expurigare me.
SEL. <nowiki>* * *</nowiki> ALC. Sine dicam. MEL. Satis sapit mihi tuis periuriis.
<nowiki>* * *</nowiki> at nunc non potest. ALC. Supplicium polliceri volo.455
SEL. At mi aps te accipere non libet. ALC. Em omnia2.1.145
patior iure infelix. SEL. Volup est neque tis misereri decet.
Quamquam hominem <nowiki>* * *</nowiki>
verba dare <nowiki>* * *</nowiki>
non illa * qui frangant foedera460
<nowiki>* * *</nowiki> eos <nowiki>* * *</nowiki>2.1.145
(SEL.) dabis.
ALC. At ego nec do neque te amittam hodie, nisi quae volo tecum loqui
das mihi operam.
MEL. Potin ut mihi molestus ne sis? ALC. Quin id est nomen mihi,465
omnes mortales vocant molestum. <nowiki>* * *</nowiki>2.1.150
<nowiki>* * *</nowiki> obsecro. MEL. At frustra obsecras.
<nowiki>* * *</nowiki>
quia sine omni <nowiki>* * *</nowiki> ALC. Dabo
ius iurandum. <nowiki>* * *</nowiki>470
MEL. At ego nunc <ab> illo mihi <caveo> iure iurando tuo;2.1.160
similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium.
ALC. Nescia <nowiki>* * *</nowiki>
<nowiki>* * *</nowiki> (MEL.) nugas agis.
<nowiki>* * *</nowiki>475
ALC. Supplicium dabo <nowiki>* * *</nowiki>2.1.165477
quo modo ego <nowiki>* * *</nowiki>
<nowiki>* * *</nowiki> (MEL.) quia es nactus novam,
quae <nowiki>* * *</nowiki> quaedam quasi tu nescias.480
<nowiki>* * *</nowiki> ALC. Di deaeque illam perdant † pariter.
<nowiki>* * *</nowiki> umquam, si hoc fallo. MEL. Nil moror2.1.170
<nowiki>* * *</nowiki> falsum fallis, eo te <nowiki>* * *</nowiki> ignorat fides.
Postremo, si mihi dedisses verba, deis numquam dares.
ALC. Quin equidem illam ducam uxorem. MEL. Ducas, si <nowiki>* * *</nowiki>485
nunc hoc si tibi commodumst, quae <nowiki>* * *</nowiki>
ALC. Instruxi illi aurum atque vestem. (MEL.) <nowiki>* * *</nowiki>2.1.175
siquidem amabas, <nowiki>* * *</nowiki> illi instrui.
Sed sino. Iam hoc mihi responde quod <ego> te rogavero:
instruxisti <nowiki>* * *</nowiki>490
tibi ita ut voluisti <nowiki>* * *</nowiki> (ALC.) quod volo.
MEL. Eo facetu's quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.2.1.180
Habeas. Neque nos factione tanta quanta tu sumus
neque opes nostrae tam sunt validae quam tuae; verum tamen
hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:495
tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.
ALC. Di me perdant— MEL. Quodcumque optes, tibi velim contingere.2.1.185
ALC. Si illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater.
MEL. Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.
ALC. Patierin me periurare? MEL. Pol te aliquanto facilius,500
quam me meamque rem perire et ludificari filiam.
Alibi quaere ubi iuri iurando tuo satis sit subsidi:2.1.190
hic apud nos iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.
ALC. Face semel periclum. MEL. Feci saepe, quod factum queror.
ALC. Redde mi illam. MEL. Inter novam rem verbum usurpabo vetus:505
quod dedi datum non vellem, quod relicuomst non dabo.
ALC. Non remissura es mihi illam? MEL. Pro me responsas tibi.2.1.195
ALC. Non remittes? MEL. Scis iam dudum omnem meam sententiam.
ALC. Satin istuc tibi in corde certumst? MEL. Quin ego commentor quidem.
ALC. Non edepol <ego> istaec tua dicta nunc in auris recipio.510
MEL. Non? Hem, quid agis igitur? Animum advorte iam, ut quid agas scias.
ALC. At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi,2.1.200
itaque me Iuno regina et Iovis supremi filia
itaque me Saturnus eius patruos— MEL. Ecastor pater.
ALC. Itaque me Ops opulenta illius avia— MEL. Immo mater quidem.515
ALC. Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter—
tu me delenis, propter te haec pecco. MEL. Perge dicere.2.1.205
ALC. Anne etiam, ut quid consultura sis sciam, pergis eloqui?
MEL. Non remittam. Definitumst. ALC. Enim vero ita me Iuppiter
itaque me Iuno itaque Ianus ita—quid dicam nescio.520
Iam scio. Immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.
Di me omnes, magni minuti, et etiam patellarii2.1.210
faxint, ne ego <dem vivae> vivos savium Selenio,
nisi ego teque tuamque † filiam meque hodie obtruncavero,
poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,525
et equidem hercle nisi pedatu tertio † omnis efflixero,
nisi tu illam remittis ad me. Dixi quae volui. Vale.2.1.215
MEL. Abiit intro iratus. Quid ego nunc agam? Si redierit
illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,
illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.530
Sed tamen ibo et persequar: amens ne quid faciat, cauto opust.
Postremo, quando aequa lege pauperi cum divite2.1.220
non licet, perdam operam potius quam carebo filia.
Sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?
Et illud paveo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.535

Sigue explorando

Por su autor
Titus Maccius Plautus · 65 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Casina — PERSONAECistellaria — FRAGMENTA →

Expediente

Autor
Titus Maccius Plautus
Título
Cistellaria — FRAGMENTA
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-cistellaria-fragmenta--titus-maccius-plautus-b9a4b9
Cita recomendada
Titus Maccius Plautus, «Cistellaria — FRAGMENTA», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-cistellaria-fragmenta--titus-maccius-plautus-b9a4b9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.