[LAMPADIO]
LAMPADIO Anum sectatus sum clamore per vias,
miserrumam habui. Ut illaec hodie quot modis
moderatrix <linguae> fuit atque immemorabilis.
Quot illi blanditias, quid illi promisi boni,
quot admoenivi fabricas, quot fallacias2.2.5540
in quaestione. Vix exculpsi ut diceret,
quia ei promisi dolium vini dare.