CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaTitus Maccius Plautus

Titus Maccius Plautus · Medieval

Casina — ARGUMENTVM

latín

Salvere iubeo spectatores optumos,
fidem qui facitis maxumi et vos Fides.
Si verum dixi, signum clarum date mihi,
ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.
Qui utuntur vino vetere sapientis putoprologus.0.55
et qui lubenter veteres spectant fabulas.
Antiqua opera et verba quom vobis placent,
aequomst placere ante alias veteres fabulas.
Nam nunc novae quae prodeunt comoediae
multo sunt nequiores quam nummi novi.prologus.0.1010
Nos postquam populi rumore intelleximus
studiose expetere vos Plautinas fabulas,
antiquam eius edimus comoediam,
quam vos probastis qui estis in senioribus:
nam iuniorum qui sunt, non norunt, scio,prologus.0.1515
verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.
Haec quom primum actast, vicit omnis fabulas.
Ea tempestate flos poetarum fuit,
qui nunc abierunt hinc in communem locum:
sed tamen absentes prosunt pro praesentibus.prologus.0.2020
Vos omnes opere magno esse oratos volo,
benigne ut operam detis ad nostrum gregem.
Eicite ex animo curam atque alienum aes
nequis formidet flagitatorem suom:
ludi sunt, ludus datus est argentariis,prologus.0.2525
tranquillumst, Alcedonia sunt circum forum.
Ratione utuntur: ludis poscunt neminem
secundum ludos reddunt autem nemini.
Aures vocivae si sunt, animum advortite:
comoediai nomen dare vobis volo.prologus.0.3030
Clerumenoe vocatur haec comoedia
graece, latine Sortientes. Deiphilus
hanc graece scripsit, postid rursum denuo
latine Plautus cum latranti nomine.
Senex hic maritus habitat: eist filius:prologus.0.3535
is ima cum patre in illisce habitat aedibus.
Est ei quidam servos, qui in morbo cubat —
immo hercle vero in lecto, nequid mentiar —:
is servos, sed abhinc annos factumst sedecim,
quom conspicatust primulo crepusculoprologus.0.4040
puellam exponi. Adit extemplo ad mulierem,
quae illam exponebat: orat, ut eam det sibi.
Exorat, aufert, detulit recta domum:
dat erae suae: orat, ut eam curet educet.
Era fecit, educavit magna industria,prologus.0.4545
quasi si esset ex se nata, non multo secus.
Postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris
placere posset, eam puellam hic senex
amat efflictim et item contra filius.
Nunc sibi uterque contra legiones paratprologus.0.5050
paterque filiusque clam alter alterum.
Pater adlegavit vilicum, qui posceret
sibi istanc uxorem: is sperat, si ei sit data,
sibi fore paratas clam uxorem excubias foris.
Filius is autem armigerum adlegavit suom,prologus.0.5555
qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,
futurum quod amat intra praesepis suas.
Senis uxor sensit virum amori operam dare:
propterea una consentit cum filio.
Ille autem postquam filium sensit suomprologus.0.6060
eandem illam amare et esse impedimento sibi,
hinc adulescentem peregre ablegavit pater.
Sciens ei mater dat operam absenti tamen.
Is—ne exspectetis—hodie in hac comoedia
in urbem non redibit: Plautus noluit:prologus.0.6565
pontem interrupit, qui erat ei in itinere.
Sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:
'quaeso hercle, quid istuc est? Seruiles nuptiae?
Seruin uxorem ducent aut poscent sibi?
Novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.'prologus.0.7070
at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini
et hic in nostra terra, in Apulia:
maioreque opere ibi serviles nuptiae
quam liberales etiam curari solent.
Id ni fit, mecum pignus, siquis volt, datoprologus.0.7575
in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet
vel Graecus adeo vel mea causa Apulus.
Quid nunc? Nil agitis? Sentio, nemo sitit.
Revortar ad illam puellam expositiciam,
quam servi summa vi sibi uxorem expetunt.prologus.0.8080
Ea inuenietur et pudica et libera,
ingenua Atheniensis: neque quidquam stupri
faciet profecto in hac quidem comoedia.
Mox hercle vero post transactam fabulam
argentum siquis dederit, ut ego suspicor,prologus.0.8585
ultro ibit nuptum, non manebit auspices.
Tantumst. Valete, belle rem gerite et vincite
virtute vera, quod fecistis antidhac.

Sigue explorando

Por su autor
Titus Maccius Plautus · 65 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Casina — ARGUMENTVMCasina — PERSONAE →

Expediente

Autor
Titus Maccius Plautus
Título
Casina — ARGUMENTVM
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-casina-argumentvm--titus-maccius-plautus-6dae14
Cita recomendada
Titus Maccius Plautus, «Casina — ARGUMENTVM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-casina-argumentvm--titus-maccius-plautus-6dae14.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.