Cenodoxophilax. Conscientia.
Cenodoxus. In tempore adsum, alumno ut afferam meo
Adversus acies inferas praesentem opem.
Illum ambiunt occulta monstra, et impetunt
Mille artibus, praeceps ut eat. O improbos
Orci labores! vigilat hostis pervigil
In perniciem hominis; et homo tamen sui
Securus altum stertit! Ah quoties male
Periret ille, nostra nisi defenderet
Tutela? lapsu, fraude, ferro, toxico
Periclitatur in dies; nescit tamen
Cujus ope vincat: sed sciet quondam, sciet.
Ego Cenodoxum vindicatum eo jam; ades
Huc Conscientia; subi in has aedes; subi.
Conscientia. Quid ibi imperas praestare?
Cenodoxus. Cenodoxon meum
Urgeto stimulis; inquietum reddito,
Timere discat, quando amare non cupit.
Conscientia. Id sponte soleo mea: proin' ego naviter
Curabo.
Cenodoxus. Torque, adhaere, inhaere: nec prius
Desiste, quam ille absistat. Habeat vulturem
Hunc Tityus. Hos consuevimus nos Caelites
Hominum animis subinde punctus indere.
Sed, pro dolor! contemnere illos jam sciunt;
Nos fungimur nostrum tamen munus. Quid hoc,
Quod contuor? Ubique laquei, circum has vias;
Quos, nisi oculos mille habeat, ah nemo fugiet.
Scio, scio; Cenodoxum petunt, ut se induat.
O si videret! sed nihil ago; homo non videt,
Nos Caelites videmus. Ego tamen ut juvem
In parte, laqueos inter istos semina
Interseram aliqua, quae videat et reperiat;
Casuque factum existimet, quod feci ego.
Ah crescite in messem, atque maturescite.