Morbus.
Morbus. Nemo me adeo miretur aegre incedere,
Cum morbus ego sim: hinc est, quod genua labant, manus
Pectusque languent, ora pallent: viribus
Destituor ipse, et destituo alios. Satis
Plerique jam nostis me, opinor; caeteri
Noscetis olim. Huc mittor hodie ab alite
Cenodoxophylace, faciam ut impetum in virum,
Quem vidi ego aut novi hactenus nunquam: tamen
Scio Cenodoxon esse; cui frustra fuit
Immissa nuper Conscientia: quem dein
Metuenda frangere nequierunt somnia.
Nunc denique mihi negotium datum est. Nihil
Recuso: facile aedes et hominem reperiam,
Eumque simul ac videro, invadam. Nam ita
Praecepit ales: tergiversari haud licet.