Dama. Cenodoxus. Hypocrisis. Hugo. Philaretus.
Dama. Here, nisi quid molestiae est, Hugo foris
Philaretusque, aditum rogant.
Cenodoxus. Adducito.
Hypocrisis. Patientiam doloris hic ut jactites
Adverte: vim doloris aperi, dum tegis,
Aut tegere velle crederis: itaque abditum
Subinde compella dolorem: nihil agis
Nil proficis vesane dolor; ut lancines
Acerrime, superare non potes: tuas
Vincam ferendo insanias. Et id genus
Alia. Modo adsunt; quod agis age.
Cenodoxus. O Philarete.
O Hugo; satis an salve?
Hugo. Ego esse me rear
Salvum absque Cenodoxo?
Philautia. Mihi haud ita doleat
Meus dolor, Cenodoxe, ut indolui tuo.
Cenodoxus. Lectissimi juvenes, nimis amatis, scio,
Cenodoxon. Imo iniuriam prope facitis.
Hugo. Quid jam?
Cenodoxus. Quia supra merita me mea colitis.
Hypocrisis. Recte, modeste.
Hugo. Novimus tua merita
Cenodoxe, nostraque nomina: tuo non licet
Exire nobis aere. Sed quis lectulo
Te casus afflixit?
Cenodoxus. Cave, Hugo, dixeris
Casum: supremi jussa Numinis puta.
Merentur id flagitia mea: quae mavelim
Hic expiare, quibus libet cruciatibus,
Quam Numine offenso hinc migrare.
Hypocrisis. Quam pie.
Cenodoxus. Sed unde nostis me [non] valere?
Philautia. Civitas
Prope universa dictitat, queritur, dolet.
Cenodoxus. Quae caussa luctus?
Philautia. Tumet. Ille suo Patri,
Alius Patrono, omnes amico clamitant
Malum accidisse grandius.
Hypocrisis. En, ut charus es!
Quod tu doles, dolet omnibus.
Cenodoxus. Mihi vero nil
Accidit, amici.
Hugo. Utinam quidem.
Cenodoxus. Sapientibus
(Nec me tamen numeravero in sapientibus)
Accidere quicquam posse credis? omnia
Paratus exspectaveram, quae corpori
Dudum minari caeperant. Ad hoc enim
Ego memet auctoravi, et addixi libens,
Perferre mortalia.
Hypocrisis. Nihil constantius.
Cenodoxus. Animus mihi hoc erectior, quo mage jacet
Corpus.
Philautia. An ab istis mens doloribus nihil
Turbatur?
Cenodoxus. A patientia ipse vincitur
Dolor: nec ultra furere, quam in corpus sinit.
Hugo. Laudanda et admiranda prorsus haec tua est
Constantia, Cenodoxe; nil doloribus
Concedere; affecto imperare corpori.
Sed est molestum potius alijs, quam tibi,
Te aegrum esse.
Cenodoxus. Quomodo?
Hugo. Quia se dolent ope
Tua carere. Nos uterque principes
Ferimus moleste, aliique, quum te non licet
Solito docentem attendere et obstupescere.
Cenodoxus. Lectissimi flores: docere jam quidem
Lingua nequit, occupata magno corporis
Incommodo: tolerantia atque robore
Animus docere potest. Facere non dicere
Virtus docuit. Adeste, mecum temnite
Non aegritudinem modo, sed et ipsius
Adversa mortis tela. Nec modo spernite,
Verum appetite. Pulchrum est DEO spectaculum.
Hominem videre, cum doloribus et nece
Compositum; eundem posse frangi, non tamen
Terrefieri, vincive. Mors mala non erit,
Nisi vita fuit. Et inanis est rei metus,
Augere quam timor potest, demere nequit.
Moriar? id exspectaveram. Moriar? bene est;
Ita desinam aegrotare posse; ita desinam
Posse alligari, posseque mori desinam.
Vivere juvat? Sed saepius taedet, piget.
Mori, semel fortasse piget; ubi vicero
Semel, pigere denuo haud potest. Brevis
Vita fuit? imo longa nimium, si mala:
Si bona, satis longa fuit. Etenim sufficit
Breve spatium virtutibus: Paucos sibi
Annos requirunt: est satis vel unicus,
Satisque, nullus. Pluribus certe obfuit
Vixisse, quam diem obisse.
Philautia. Certe non eget
Solatio peregre petito, qui suo
Aeger valentes erigit.
Hugo. Multum doces
Cenodoxe, cum nihil etiam doces. Nequis
Vel aeger, alijs denegare utilem operam.
Cenodoxus. O quanta pectori ingruit meo lues!
Ut asperat praecordia? ardent viscera!
Sed eiulare me dolor frustra jubes:
Nihil agis; imperabo.
Philautia. Lacrimas mihi
Prope commovet, quum te video sine lacrimis
Tam gravia, tamque atrocia pati.
Hypocrisis. Bene premis
Lamenta: ne patientiae laudem opprimas.
Cenodoxus. Aegre loquor. Revocate medicorum manum,
Serpit malum: intercludit aegrum spiritum.
Vis saeva me enicat. Aquulam huic incendio
Affundite. Aetnaeo camino calidior
Populatur artus flamma. Sed nihil proficis
Immane saevias licet: feram, feram.
Hugo. Obmutuit. Aquam aspergite; labra tingite.
Philautia. Cenodoxe! nil movetur.
Hugo. An animam forto agit?
Philautia. Cenodoxe!
Hugo. Nictat, suspicit.
Philautia. Qui vivimus
Cenodoxe?
Cenodoxus. Vita in limine fuerat mea.
Ite, medicos properate.
Hugo. Cedimus; DEUS
Te sospitet, Cenodoxe.
Cenodoxus. Supremum vale
Salveque Philarete; Hugo, mihi salve ac vale.
Hugo. Nihil opus ita salvere, Cenodoxe: Superis
Volentibus, salvum videre saepius
Te licuerit.
Philautia. Valente te valebimus.