CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina historica — In rotulo Natalis abbatis.

latín

[1181C] In rotulo multi cum sollicitudine quaedam
Dicendi scriem semper metantur ab Adam.
At dum pro primi plasmati crimine plorant,
Saepius incassum subnectere multa laborant.
Sed pro Natali nunc est abbate loquendum.
Ergo quod prosit scriptis fuit adjiciendum.
Cultor Natalis monachorum relligionis
Coeli jungatur Christo miserante colonis.
[1182C] Hunc Nicolae tuis precibus meritisque tuere,
Quem sibi patronum vivens delegit habere.
Nos pro Natali carmen faceremus anheli,
Si multum carmen posset prodesse fideli.
Sed quia non prosunt odarum garrulitates,
Odarum, quaeso, seponamus levitates.
Intenti precibus breviter loca subtitulate,
Ne calamus vehemens pariat dispendia chartae.
Hic fuit Ecclesiae dum vixit firma columna.
ergo Hierusalem vivat mens ejus alumna.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina historica — In rotulo Cenomannensi.Carmina historica — In rotulo pro archiepiscopo Biturigensi. →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina historica — In rotulo Natalis abbatis.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-historica-in-rotulo-natalis-abbatis--baldericus-dolensis-a58a21
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina historica — In rotulo Natalis abbatis.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-historica-in-rotulo-natalis-abbatis--baldericus-dolensis-a58a21.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.