CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina historica — In rotulo Cenomannensi.

latín

Singultus duplices rotularis pagina profert,
Primum namque Johel, denique flevit Hoel.
Abbas alter erat, alter fuit ordine praesul,
Hi Cenomannis sol scilicet exstiterant.
Hos quoque morte pari modico Deus attigit ambos,
Ut sint translati sidera magna poli.
Amborum pariter nobis exempla refulgent,
Ambo nunc nostras irradient tenebras
Si vero maculas dedit illis quilibet error,
[1183D] Erroris veniam Cunctipotens det eis.
Interea tantis urbs desolata patronis
Pro te funde preces, atque memento tui.
Elige quos mavis, tamen elige qui tibi prosint,
Quorum subjectis proficiat regimen.
Quorum sermo duo tibi testamenta propinet,
Caelebs coelicolis vita coaptet eos.
Haec rescripta tibi transmittunt Burguliani,
Pro te praemissis quas decuit precibus.
Te quoque fraternae pietatis viscera cogant.
Commendes nostros nosque precando Deo.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina historica — In rotula de Guillelmo abbate.Carmina historica — In rotulo Natalis abbatis. →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina historica — In rotulo Cenomannensi.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-historica-in-rotulo-cenomannensi--baldericus-dolensis-5d4f1c
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina historica — In rotulo Cenomannensi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-historica-in-rotulo-cenomannensi--baldericus-dolensis-5d4f1c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.