CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina historica — In rotulo pro archiepiscopo Biturigensi.

latín

Cum velut examen rotulorum venerit ad nos,
Mortem non vitam rotulus mihi nuntiat omnis.
Nuntius ergo ferus qui semper nuntiat illud,
Quo semper lacrymis nos impetit atque dolore.
Mortem Remensis rotulus dixit Raginaldi.
Durandi siquidem pallentes vidimus artus,
Cum nos Arvernis Urbanus papa vocasset.
[1184C] Nos Cenomannensis rotulus commovit Hoelis.
Aurelianensis superest jam charta Joannis.
Si tamen abbates his adnumerare velimus,
Multos abbates rotularis pagina deflet.
Pictava Geraldum, Cenomannisque Ioelum,
Andegavis vero Natalem deflet obisse.
Multos praetereo vel quos incuria tollit,
Vel quos res alias curanti oblivio demit.
Venit ad extremum rotulus de praesule magno,
Quem mihi praecipui res commendabat amoris.
Is qua promeruit duplici fulgebat honore,
Si pondus geminum geminum dicamus honorem.
Abbas ipse Dolis, Biturix et episcopus ipse
Sedibus ambabus praeerat non ambitiose:
[1184D] Ambarum domuum magis utilitate coactus,
Et domini papae sancto moderamine victus.
Hunc Audebertum validum juvenilibus annis
Effera mors rapuit, quae nulli parcere novit.
En mihi dat lacrymas rotularis epistola vivas.
Has lacrymas reduces faciet mea quaestio semper,
Audeberte meo nec pectore dimovearis,
Nec si quid valeant nostris precibus reproberis.
Vos igitur, fratres, de vobis subtituendo
Procurate viro, Biturix urbs, grexque Dolensis
Et pro defunctis offerte precamina nostris,
Communemque Patrem communi tangite voto,
Ut det pastori sedem super aethera vestro.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina historica — In rotulo Natalis abbatis.Carmina historica — In rotulo Rainaldi Remensis. →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina historica — In rotulo pro archiepiscopo Biturigensi.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-historica-in-rotulo-pro-archiepiscopo-bi--baldericus-dolensis-aec984
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina historica — In rotulo pro archiepiscopo Biturigensi.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-historica-in-rotulo-pro-archiepiscopo-bi--baldericus-dolensis-aec984.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.