(0318B)
Nisi didicissem quod serenitas conscientiae vestrae huius mali scabiem abiuraret, invisum milii eloquii uber astruerem. Facessat a bonis actibus res amica perfidiae. Me tamen nocitum cautela vestra denuntio. Suspendistis hactenus ab ingenioli mei ariditate imbrem fructuum nutritorem. Deus bone! quam peregrinas in me et ex vestri oris divitiis acquisitas dicendi opes intelligo! Adiacet dictis locupletibus, quantum sentio, rubiginosos lingua et sensu hebetes peritiae lima componere. Est vobis quoddam cum hominum factore collegium. Ille finxit ex nihilo, vos reparatis in melius. (0318C) Gratias ego refero de suscepto carmine, cum de dilato moeream beneficio. Ad Camoenalem ignominiam, quibus nunquam Gluvidenus deest, versus adieci; et periturae, ut dictum est, chartae prodigus non peperci. Legite iocunditatem motura poemata, et familiari stupenda, ut aiunt, decora comprimite.
]
Fluminis in medio succendis viscera, Fauste,
Cuius alit magnam carminis unda sitim.
Quis ferat ardorem laticum, flammasque fluentis
Cognatas sicco sorbeat ore potans?
Fonte vaporiferum pariunt tua verba calorem:
Aestuat unde iecur, pocula prospiciunt.
Ingenii quisquis festinus tendit ad amnem,
Non putet ambiguum, sic bibit, ut sitiat. (0318D)
Nobilis occultum condivit lympha saporem,
Computat et damnum, si minus inde feram.
Lubrica Cecropio confidens lingua cothurno
Nil iactet priscos nobilitate senes.
In veterum morem pangit nova carmina Faustus,
Qui per membra suum desecat arte melos.
Doctus ad incudem verba infabricata referre;
Quosque facit versus, terque quaterque probat. (0319A)
Aetas cana refert digitis animasse Maronem
Quod fingebat opus vivificante manu.
Tu verbis faciem tribuis, modulamine membra.
Quod natura Deo, hoc tibi dant studia.
In vetulum dexter si vertas plectra cadaver,
Primaevum facias aedificante lyra.
Si flores simules gelidi per plaustra Bootis.
Mox Helicem vernis sibilat aura modis.
Ninguida lustra rosas, fundant tibi frigora mustum,
Ferventi Pallas sidere dona ferat.
Piscis in aethereo quem portas vertice tranet:
Si iubeas versu, marmora cervus amat.
Faucibus e mediis impasto viscere praedam
Ore potens tollas, quam tenet ore leo. (0319B)
Iam scio Castalii quo me traxistis amores;
Accedunt culpis munera vestra meis.
Sutilis ad tumidas rapitur mea cymba procellas,
Hibernos passura Notos: quam navita pauper
Rimosam tenui fingens de cortice puppim
Composuit, nomenque dedit sine laude phaseli.
Illa nec Aegeum pelagus, nec littora Phryxi,
Nec quaecunque valet trux aequora verrere fundo.
Aeolus, agnovit: placidos sed gurgitis alti
Praelegit bene cauta sinus, ubi serviat Auster,
Non ubi regna petat: quotiens ibi remige lento
Sibilat in tremula discurrens aura carina.
Lintea nam summis dum crispant nexa ceruchis,
Quae portant mortes, praestant mihi flamina somnos.
Huc vertam puppim, certis mea carbasa ventis
Commendans, cursus artis opisque meae. (0319C)
Flecte viam velis, clavumque ad littora, Phoebe.
Anchora proscissum mordeat unca solum.
Musa dictorum caput optimorum.
Herbidam fingens hederis coronam,
Quam per exsectos numeres poetas,
Necte capillos.
Sulcat immensum pelagus carina,
Nescit ad clavum manus apta ferri,
Quo vocat dextrum regimen per undas
Artis amicus.
Pergis ad Faustum trutinam loquelae,
Ore qui vastum valet ut profundum. (0320A)
Luce quem mundus veneratur ipsa
Dexteriorem.
Aurium libram tenet in Camoenis:
Illius ferrum secat omne vulnus,
Quodquod internis latet in medullis
Carminis aegri.
Si meos vellet modicos thyrambos
Mente qua cunctum moderatur orbem,
Inter infantum triviale murmur
Pendere, laus est.
Lux mea, Fauste,
Spesque salusque,
Litterularum
Munera parva
Suscipe laetus. (0320B)
Sic tua summus
Germina Christus
Lucida servet.
Porrige dextram
Nominis almi.
Grata Tonanti
Farra piorum.