CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaEnnodius

Ennodius · Medieval

Carmina (Ennodius) — Praefatio.

latín

Fama refert, veterum quae nescit perdere gesta,
Quae loquitur semper quidquid in orbe fuit.
Germina dum lucis Titan dispergit in axem,
Et ditat mundum nobilibus radiis:
Uda vaporiferas cohibent dum lora quadrigas,
Et nitidum gurges mittit ubique diem.
Undantes doctis manibus sol flexit habenas,
Artificem dominum lux bene nota tulit.
Sed Phaethontaeo postquam dare regna precatu
Non exploratis viribus instituit:
Degenerem primis rectorem motibus astrum
Sensit, et excussis currere coepit equis.
Tunc totam sonipes lucem de naribus efflans
Non tenuit legis tempora certa suae. (0321D)
In flammam cessit splendor, quod luminat ussit,
Quodque animat terras exitium peperit.
Tunc et Hyperboreas dum frangit lampade crustas
Epotis Tanais siccus abibat aquis.
Crystallum fluxit, sed cursus fluminis arsit:
Quod lapides solvit, nexuit Eridanum.
Sic ego rhetoricum tentans transcurrere callem,
Aggredior currus solis et imperium.
Nescio quid variis impendam sideris oris,
Nescio quid teneam, cuncta calor superat.
Curia te pollens teretem formavit ad unguem,
Et patribus iussit lumina ferre tuis. (0322A)
Tu Phoebum reddis: fumat tibi victima pinguis,
Pro qua cessissent fulmine coelicolae.
At mihi vix illud transmittunt pauperes horti,
Rubra quod acceptum testa refutat olus.
Sum, fateor, cuius distillent verba relatu,
Quae maciem monstrent pauperis ingenii.
Carmina nulla cano, nec me modulante Camoenas
Mansurum dabitur pollicis ore sophos.
Quidquid Apollineo loquebamur pectine, cessi
Oblitus linguae, quam mihi fila dabant.
Rustica per teneras errat mihi dextera chordas,
Confringunt dulces barbara plectra modos.
Ah quotiens vitreis Helicon mihi fluxit in herbis,
Arridens labiis quae facit unda sitim! (0322B)
Ah quotiens hederis redimitus tempora duxi,
Aonium mulcens carmine concilium!
At nunc per silvas, inter spelaea ferarum,
Agrestem certus ducere militiam,
Grandia per validos commendo semina sulcos,
Ut germen vitae destituant lolia.
Lactea ne mentem denudent verba solutam,
Et dictis mollis dicar et ingenio,
Non mihi per campos discurrat lingua patentes,
Mascula nec lituis dicta feram gravibus.
Ne mea grandisono flammentur corda cothurno;
Et tumidus scriptis moribus esse puter.
Qui mihi tunc portus famam petit undique lector.
Sed stabilis pudor est, si taceam, proprius.
Tu coelum teneas, me terris linque quietum,
Qui solum novi, quod bene nil didici.

Sigue explorando

Por su autor
Ennodius · 39 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Ennodius) — Praefatio.Carmina (Ennodius) — Praefatio. →

Expediente

Autor
Ennodius
Título
Carmina (Ennodius) — Praefatio.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-ennodius-praefatio--ennodius-dba79e
Cita recomendada
Ennodius, «Carmina (Ennodius) — Praefatio.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-ennodius-praefatio--ennodius-dba79e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.