(0322C)
Sentio quid plerique taciti loquantur in sensibus, et apposita cordis aure vocem cordis intelligo. Clamant enim ista silentia quid sibi alienae professionis homo quaerat ex themate, quid insignitus humilitatis titulis per crepantes ex more vulgi cuneos vocem plausus exspectat, quos tumescentibus fautorum bullis aura popularis exsuscitat. (0322D) Olim talia dicunt debuisse componi, cum adulantibus adolescentiae floribus et pueritiae adhuc in illo, et saecularis licentiae verna riderent, cum reboantibus efferri decuit acclamationibus, tunc cum capi potuit etiam fucatae voluptatis specie: nunc cur recitet publice, quem laus nec decet publica, nec delectat? Hi meminerint quod ego rem nostri muneris ago, quem in sacerdotis praeconiis constat sentire quae debeam. Cui quamvis nunc intempestivis laudibus reddam modica, tamen maxima post debebo, in cuius ministerio quidquid valeo praestat impendi. Simul etiam percepi animo quod si reddenda est de otioso sermone ratio, non minus de otioso silentio. Erant enim otiosa silentia, si laetantibus circumfusis omnigenum mentibus solus, cum dare possem, verba subtraherem. (0323A) Quippe cum etiam in obsequiis coelestibus hymnos deceat adhiberi, et credamus exsortem humanitatis Dominum hominum meris laudibus demulceri, et hoc ab his speciali quodam iure quos donavit lingua reposcere. Quid antistes faciat, qui propriis orationibus egit ut possim? Scriptum est enim: Dominus dedit mihi linguam eruditionis, quando oporteat sermonem dicere (Isai. I., 4) . Oportet nunc, ut censeo; et ad loquendi tempus ostium cordis aperitur. Sed nunc non ego in poeticis laudibus ora laxabo. Absit a me sentina carminum, quae sicut vera non laudat, sic nec vere laudatur. Nunc favete mentibus certa dicturo. In quo opere si minora pro ingenii exiguitate non dixero, pro iactantia maiora non fingam.
Vatibus antiquis dicendi maxima virtus
Illa fuit, doctis si scirent fallere verbis. (0323B)
Laus erat in laudem mentitum pangere carmen.
Tunc operi fraus apta fuit: nam more poetae
Servantes quod crimen habet, vetuere pudore
Vera loqui, carmenque fides despexit ubique.
Ars placuit, quam culpa decet: nam doctior error
Extorsit certis metuenda poemata linguis.
Lex docuit sine lege loqui, cum vindicat arte
Quidquid iura negat fandum: retinacula morum
Numina fallaci finxerunt sordida cantu.
Phoebum, et ter ternas dixerunt esse sorores,
Castalium laticem, varias quoque Palladis artes.
Tum laurus, tripodas, cortinam, tympana, plectrum
Narrabant: illos a veri tramite fugit
Sensus, et errantes visus delusit imago. (0323C)
Nunc linguam citharae, quae cantat pollicis ore,
Sperne fides: magis ille veni nunc Spiritus, oro,
Cuius inexhausto reviviscit semper in anno
Quidquid terra creat, gignit mare, parturit aether.
Qui freta diffundit, solidum dat corpus in arvis,
Saxa ciet iussu, metuit quem cautibus horrens
Caucasus, aurito famuli cum fortia sensu
Corda domat: qui cuncta videt, quem cuncta tremiscunt;
Fons, via, dextra, lapis, vitulus, leo, lucifer, agnus,
Ianua, spes, virtus, verbum, sapientia, vates,
Hostia, virgultum, pastor, mons, rete, columba,
Flamma, gigas, aquila, sponsus, patientia, vermis,
Filius excelsus, Dominus, Deus, omnia Christus. (0323D)
Nunc precor ut dictis adsit: qui pectora prisci
Vatis ut ingressus, Pharaonis tempore regis,
Adiuvit gracili locuturum voce prophetam.
Se stupuit tunc ipse, reor, bene conscius oris,
Murmuris et soliti, complentem principis aures
Pondere, voce, sono, sensu, probitate, pudore.
Tu famulum, tu, sancte, mone: da solvere grates,
Quas debere iuvat: sanctum complectimur omnes
Ecce diem, voluit quo se iubar indere terris,
Promptius et radiis animas animare propinquis. (0324A)
Quo gaudet mundus, cum non sint gaudia mundi:
Cernis adorantem pavidos submittere vultus
Vatis in obsequium? Natalis tempora sentit
Festa, nec admissis contemnit tristis alumnis.
Iste dies cunctis vitae, cunctisque salutis
Causa fuit, veteris dissolvens vincula noxae.
Christus in hoc tribuit decus et tamen in arvis
Ausoniis, parili populos qui mente gubernet,
Et gentes pietate regat: quibus auctor Olympi
Pollicitus simili regem probitate paravit,
Dexter et ipse Deus solio dat iura corusco.
Proximus hic coelo, cui recti conscia mens est,
Semper erit, quem iusta probant, quem iudice mundo
Publica vota legunt: fateor, suffragia magna
Contulit, ut sedis gremio frueretur inemptae.
Libera te dominum posuit sibi turba perennem,
Servitio laudanda suo. (0324B) Proh quantus ubique
Fervor erat! sancto mundi plaudente tumultu,
Omnibus idem animus, turbis vox omnibus una.
Sic tamen alterutrum certabant vincere votis,
Ceu sibi cum diro bellandi cominus hoste
Causa foret: vulgus proprio tunc sanguine vicit,
Pollicitum quotiens fuerit sufferre pericla.
Caspia non aliter cum tigris feta Niphatem
Circuit, aut catulos rapiendi format ad usus,
Ardet in absentes, saevis mortalia mandat
Membra animis, hominumque necem petit ore cruento. (0324C)
Alter in hoc senium teneris miratus in annis,
Alter in antiqua iactabat stirpe parentes:
Alterius contenta parum de sanguine mens est,
Digna referre viri virtutum stemmata mille
Commemorat: quanta tituli tunc claude superstant,
Vincuntur quotiens, et morum gloria victis
Parturit insignem per saecula longa triumphum?
Ille pudicitiam, quae pulchro in corpore vernat
Pulchrior, et casta ridentem luce figuram
Laudibus ad coelum portat: decus illa profecto
Attulit huic facies, quae multis causa pericli
Saepe fuit: pulchrum satis est mansisse pudicum.
Haec nisi de summo non dantur culmine Olympi.
Sic ubi contingant, vel formae commoda sanctis
Mentibus accrescant, bello se vincere certant
Tunc homines, funditque decus vel munera terra
Dextra animae, vivitque sibi, dum deperit illi.
Haec cum multiplici populus narraret ab ore,
Una fuit cunctis sententia fixa catervis. (0324D)
Turba sacerdotum, venerandaque curia saeclis
Elegit, voluit, meruit, suscepit, amavit.
Ecce aliud dictuque novum, mirabile cunctis
Transieram, quod quisque pavet, quod suspicit orbis.
Vix primaevus erat, tremulis cum limina lucis
Calcantur plantis, cum matris ab ubere raptis
Blandior a tenero succus subducitur haustu:
Callida mentitum genitrix cum forte saporem
Herbarum querulis infundit dura labellis,
Nesciat ut natus gustu cognoscere matrem. (0325A)
Unde subornatum sorbetur, lacte negato,
Faucibus insuetis ridenda fraude venenum.
Istius illa fuit, cum signum contigit, aetas.
Nam fulsisse ferunt huius cunabula magno
Lumine, cum tantus micuisset splendor in illo,
Quantus in obsequium potuit tum fungier aether:
Cum iussus servire viro, mortalia raptim
Membra levat lapsu gradiens celer ignis Olympi,
Cornipedum pernix cursus imitatus equorum.
Prospera non aliter puerum tunc flamma pererrans
Circuit, illustrat, veneratur, suspicit, ambit. (0325B)
Tum pavidus genitor submisso lumine fatur:
Summe Deum, sancti custos qui culmine coeli
Omina dextra facis, quae cernis lumine dextro:
Hunc tibi de primis et adhuc reptantibus annis,
Sancte pater, voveo, quem necdum cassibus arctis
Lubrica terrenis innectunt saecula culpis.
Nec faciant: sit, summe Deus, tibi munus opimum.
Haec ait, et lacrymas quas promunt gaudia fundit.
Crispinum petit inde libens, quem dicere digno
Non datur eloquio, nec si modo surgat Averno,
Qui potuit rigidas de rupibus Apennini,
Flumina cum starent, ad plectrum ducere silvas.
Helias fuit hic mage: nam quis Helisaeum
Linqueret in terris, duplicato munere palmae.
Nutrivit quem lacte pio, quod ab ubere Paulus
Pressit, evangelicis plena est cui dextra papillis.
Salve, sancte parens, semper salvete, recepti
Crispini cineres, ad cuius iura redundat
Quidquid in hoc Christi miramur dogmate dignum. (0325C)
Tu bene transmissum tibi censum possides haeres.
Res non parva docet triplicatis iuncta talentis.
Monstrat ab occidui revocatum partibus orbis
Quod supplex captum transmisit Gallia vulgus,
Effera te viso didicerunt pectora flecti,
Armatum precibus superasti, maxime, regem.
Sic pugnax gladios obtundit verbere lingua,
Sic ferrum expugnat verborum lamina fortis.
Nam si fanda ferunt, sociant qui maxima parvis,
Sic Dominum exspectat domitatis villicus arvis,
Cum bene mollitos incurvi dente ligonis
Scribit agros, faciemque soli sic pectit aratris,
Ut spumet plenis currens vindemia labris. (0325D)
Inserit externas peregrino in cespite plantas,
Advena coniunctis sociatur nexibus arbor,
Truncantur stirpes, demessum falce maritat
Virgultum, tenero lignum mordetur hiatu,
Germine nobilitas consurgit non sua parvo,
Surculus ignoto coalescit munere dives,
Dum madefacta novo iungit plantaria libro.
Paestanis pariter depingit terga rosetis,
Regius agresti vestitur murice campus.
Lilia pro nitidae funduntur lumine calcis:
Tunc pingit violas, cythisos, colocasia, calthas,
Cinnama, serpillum, narcissos, balsama, costos.
Tunc rediviva serit quae portat germina phoenix.
Hunc iubet adveniens dominus discumbere servum:
Surgit, et ipse suis manibus dat fercula mensae.
Sic tua ter denis, animarum cultor, in annis
Halant rura rosas, interpellata nec ullis
Frigoribus marcescit humus, quam vere perenni
Servat odorato meritorum cespite doctor. (0326B)
Arbuta siccantur quotiens tua rore negato,
Infundis lacrymis, cophinum quoque congeris illic
Stercoris immundi: tunc ramis surgit opimis,
Tum fecunda Deo nascendi iura superstat.
Suscipe nunc dexter, vitae lux aurea nostrae,
Gaudia quae faciunt modicum tibi promere carmen.
Cum mea vota Deus produxerit ordine cepto,
Fulserit et docilis quem plantat dextera palmes;
Debita post centum reddam tibi fortius annos.
En statui quodcunque tibi nunc scalpere carmen;
Nodoso sub iure, pater, quod nexuit arctis
Diversa sub fronte modis lex proxima poenae,
Usquam ne fallax mutaret syllaba. Dixi.
(PL 63 0326B)