Amica est homini ad genitale solum revertenti semper hilaritas, dum metus quoscunque ei peregrinanti mens anxia peperit, quasi praefinitos et coelo gravante dispositos se evasisse confidit. (0316B) Debetur ergo vox serena laetitiae, ne muta gaudia moeroris imaginem sortiantur. Cui enim pateat exsultantis animi secretum, nisi oris clave reseratum? Reduces etiam cycnos alis ludere Mantuanus asseruit. Quid ego faciam in medio deprehensus abrupto, qui et regressui meo debeo dicendi fidem, et proposito tacendi necessitatem? Secede, quaeso, ad tempus officii censura gravioris, nunquam te opportune gaudiis miscuisti. Prophetarum insignissimi sub legem versuum verba redigentes carmine desideria sua et vota cecinerunt: divino pectora dedicata colloquio plectris ecclesiastica per populos iura diviserunt. (0316C) Cur ego in ordinis et meriti constitutus infantia aemulari summorum facta non studeam, maxime cum narrandi simulacrum altaris militem ad excipienda quae contra fidem eveniunt bella corroboret? Nec dubitabo dicere quod praesenti constat exemplo. Didicimus iam quo turbine pro amore fidei hasta iacienda sit, neque nos virtutis pretio vel titulis mediocris conflictus elevavit. Dicam ergo libens musico stylo gaudia mea: quorum perfectionem maximis promitto me, Deo adnitente, eloquii litteris nuntiaturum. Pulsabunt me oblatrantium venena linguarum, sed professionis et ingenii exercitiis aggregabo quidquid contra accusati meritum maledictor ingesserit. Usus iste est bene nitentis conscientiae, opinionis lucro iungere morsus aemulorum, et famae compendia de invidia aucupari. Male pertinax dens livoris infringere; et qui oblocutionis fomitem de loco gloriae quaeris, obmutesce. (0316D) Dic unde fructus eveniat meritis, si iactantiae deputas quod sudori nostro placemus. Labor est disciplinae amicus, et religioni quadam cognatione sociatus. (0317A) Velut uda praesegmina peregrinis maritata fomitibus nobilitatem fructuum ramis tribuant, quam parturientia diu nesciere plantaria: ita dotatus liberalibus institutis bona mentem cura gravidam ad spem germinis melioris attollit. Pelluntur animo consiliorum toxica humanis praeparata necibus, humor succi lethalis aboletur, quotiens huiusmodi occupationibus ingenia se submittunt. Hinc ad clariora digredientibus divinorum patescunt secreta librorum: quorum ianuam sensu pulsante dum reserat, populis se duce pervium facit iter ignoratum, dum fastidiosos eloquii splendore, parum doctos fabricata Latinitate, et, ut aiunt, artifici rusticitate perducit. Quis talem salutis non diligat indicem, non sequatur, qui necessariis dulcia, dulcibus severa miscendo amare vitae dogmata, et velle cogit invitos? Sed istinc alias coepti compleantur honesta vota propositi. (0317B) Apud scientes rerum loquimur: res virtutis est, gaudium continere; secundae diligentiae per elaboratum tramitem luculentae dictionis ostendere: hodie maxime, cum mei portio limen ingressa facundiae dat parenti exsultatione eloquentiam quam negat ingenium, cum donat causa quod natura non praestitit. Macte insignium adolescens virtutum, qui in cano flore pomorum numerum monstras. Das pellere afflictionis glaciem, et ad vernum me dictionis invitas. Nam dum quod tu debes studiis, ego impendo laetitiae, puto ambo proficimus. Simile est enim, rudem instituere, et ad declamationis affectum revocare iam desidem. (0317C)
Post canas hiemes, gelidi post damna profundi,
Tranquillum quotiens navita carpit iter,
Moeret, et infidi desperat prospera ponti,
Quamque videt faciem non putat esse salis.
Sibilat aura levis, validas timet ille procellas
Fluctibus et blandas aestimat esse minas.
Lintea si crispant Zephyri pendentia malo,
Et dulci ludit spiritus obsequio;
Confusam ventis naturam perdere leges
Iurat, et antiquum credit adesse chaos.
Gaudia sic tollunt placidis discrimina rebus;
Nulla fides laetis integra, nec dubiis.
Non aliter variis tenuit quos Roma periclis,
Littoris optati reddidit ad gremium.
Permulcent pelagi numen venerabile cantu,
Anchora quod proprium mordet obunca solum.
Flamina sed lassis tenerum factura soporem
Perturbant mentem militis aequorei. (0317D)
Arma ratis subigit, remos et lintea vibrat:
Sic mens naufragium suspicionis habet.
Adveniat siccis qui pressit caerula plantis:
Nam portus felix ille salutis erit.
Qui latices vinxit fundens in pocula saxum,
Qui lapides solvit, qui solidavit aquas. (0318A)
Quem genitrix fudit saeclis sine semine feta,
Ad matrem iungens virginitatis onus.
Qui mortem propriae superavit munere mortis,
Dans vitam mundo, funere quem peperit.
Ille per excelsum videat me dexter Olympum.
Tunc patriam teneam, tunc stationis opem.
Nubila laxati verrant licet aequora venti,
Rimosam puppim nil nocitura petunt.
Dulcia compositis quatiam tunc tympana chordis;
Floribus et pingam carmina nostra novis.
Ut fatear, dictis constat bene dicere laetum;
Tristia nil capiunt pectora versiloqui.
Sed redeat vernum, cesset iam bruma timoris:
Stringite quae nectant frondea serta comas.
Cantem quae solitus, dum plebem pasceret ore,
Ambrosius vates carmina pulchra loqui.