Annus sole novo teneras dum format aristas,
Natura in thalamis, orbe tepente, sedet.
Pingitur et vario mundus discrimine florum;
Una soli facies, gratia, cultus, amor.
Arbuta vitali coalescunt uda vapore;
Ignea concretus semina succus alit.
Erigitur genio tellus tumefacta marito;
Torrida lascivis silva viret spoliis.
Lactans cespitibus in nodum truditur herba,
Vitea gemmatos brachia dant digitos. (0312C)
In rerum cultu lex iungit pronuba taedas;
Aura poli ut sponsum germina cuncta facit.
Ergo pari voto lux, coelum, flumina, Nereus,
Montes, prata, ferae gaudia concipiunt.
De te quod vernat sortitur, Maxime, mundus;
Et naturalem dos tua comit opem.
Cui sanguis, census, genius, mens, vota superstant,
Musarum primo fulta supercilio.
Saecula te fidei monimentum nostra dederunt,
Corporis et cordis virginitate parem.
Vincentem meritis sponsam dat candida vita:
Quae cum te superat, sic tibi palma venit.
Huic niveis concors arridet flamma labellis,
Alba verecundas spargit in ora notas.
Adsit oro fons loquelae, voce, mente, pectine;
Ars, natura, Musa, Phoebus qua tumet facundia. (0312D)
Vile nil decet sonare in Maximorum laudibus:
Conterunt Phoebeia celsum saepe dicta verticem. (0313A)
Orbe captivo Venus alma fusis
Dotibus florum per amoena ludens,
Dum facit vernum pretio et micantis
Sidere formae;
Sprevit aurati decus omne pepli,
Advenae pompam noluit metalli
Ditior cultu stetit effugato,
Sparsa capillos.
Nobilis si quod bibit arte virus
Lana, mentito potior colore,
Dic et algentis pelagi lapillos,
Nuda superstat.
Fulserant raro sub hiante filo
Pectoris gemmae in roseis papillis. (0313B)
Invidum membris abigens amictum
Altera lux est.
Proditum risit sine nube corpus,
Carcere irrupto nituit serenum:
Quodque servabat male tuta vestis,
Proditur arte.
Aliger laxo remeabat arcu,
Marcidam damnans otii pharetram,
Sanguine in nullo made acta laetus
Spicula gestans.
Tunc sic alloquitur matrem fluitantibus armis:
Perdidimus, genitrix, virtutis praemia nostrae.
Iam nusquam Cytherea sonat, ridetur Amorum
Fabula, nec proles nascenti sufficit aevo. (0313C)
Frigida consumens multorum possidet artus
Virginitas fervore novo: sublimia carnem
Vota domant: mundus tenui vix nomine constat,
Primaevi tremulos fractis imitantur ephebis.
Rara per immensos saeclorum, respice, campos
Coniugii messis: per flores sola vetustas
Exserit albentes ieiuna et pallida canos,
Una fides rerum nulla dulcedine flecti,
Et si quid teneros potuit transducere mores,
Praeceptis calcare malis: servatur ubique
Iustitium; culpa est thalamos nominasse pudico:
Tu remissa iaces, et tanti nescia iuris
Nuda per effusos respectas membra capillos.
Surge, age, et obstantem properanter discute somnum.
Nec te, quod turpe est, captivum numen habere
Iura pudicitiae, vel lex malesuada putetur. (0313D)
Talibus arsissent dictis et viscera ponto.
Colligit in nodum passos lux aurea crines,
Et naturalem concludens veste decorem,
Mutavit formam. Tunc quidquid fulget iaspis. (0314A)
Quae viret in pretio pasturae ficta smaragdus,
Et latet in conchis melior custode veneno
Alba venit, niveum sumptura ex corpore lumen.
Palla per accinctos decrescit splendida lumbos,
Et zona teneras compressit dura papillas.
Affatur natum, Quem, spes mea, figere tentas?
Quem sequimur? quove ire iubes? post otia maior
Flamma decet: discant populi tunc crescere divam,
Cum neglecta iacet. Superos nil perdere somno
Ostendant geminis reparata incendia curis.
Maximus ecce, vides, generis spes unica summi,
Dulcibus illudit per longa oblivia taedis.
Sectatur matrem, quae coelo purior ipso est
Femina, quam scimus mulierem vincere mente. (0314B)
Hic domuit puerum, mores sortitur avorum,
Quod pudet heu, longo nobis nescitus in aevo est.
Huius ad abstrusas veniat mea lampada fibras:
Suspiret, cupiat, discurrat, ferveat, oret.
Haec ait: et sobolem fotu complexa benigno,
Mollia mellitis arctavit ad oscula labris.
Ille volat celeri tranans per nubila vento,
Omnia lascivo socians elementa furore.
Ut stetit, et iuvenem formae conspexit in ostro,
Tune Dionaeum tumefactus despicis? inquit.
Huc Venerem culture veni: qui tardius arsit,
In multum calet ille rogus, celeresque favillas
Restituet quaecunque pyrae subducitur arbor.
Deprompsit iaculum, quo divos fixerat omnes.
Tum pulcher teretem flexuram perculit arcus:
Singula diverso traxerunt brachia calle. (0314C)
Pennigeri vultus praesentet dextera fatum.
Moxque ferit, laeto factum clamore salutans.
Ille ego, qui trepida semper contemptus adhaesi
Visceribus fugitive tuis, hac victima matri
Litamus, multis quam tu non suspicis annis.
Ecce iterum magno rimatus sanguine cretam
Quam thalamis iungat, cernit sublime puellae
Sidus, et attonitus ad matrem lumina flexit,
Germanam credens collaudat nobile furtum.
Sed teneram leviore ferit puer ille sagitta,
Inque virum totos contorsit fortior ictus.
Post haec digrediens permulcet pectora dictis.
Nostra tuas, iuvenis, confortent vulnera vires.
Nam quicunque mea est percussus cuspide, crescit.
Haec faciunt multos, si credis, bella nepotes. (0314D)
Sis felix, semperque feras mea vulnera tecum.
Nunc me Pierio favore iutum
In laeta, proceres, locate fronte.
Sustentent gracilem per omne carmen. (0315A)
Qui doctum faciunt benignitate.
Quod nunc ingenium premunt pruinae,
Distendat refovens decore vernum.
(PL 63 0315A)