CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Carmina dubia et spuria (Auctor incertus) (Rabanus Maurus?) — VIII. In Hersfeldiensis ad Fuldam amnem inclyti monasterii basilica legebantur hi versus

latín

Ut guttae roris delentur caumate solis,
Ut flos aut folium solvitur in nihilum:
Sic decus omne perit quod oberrans hic homo quaerit,
Quo breviter fruitur, post breve qui moritur.
Nil fert sincerum vel constans machina rerum,
Dam qui heri stabat, cras hodieve labat
Sed quae sunt sursum non norunt gaudia cursum,
Lector, ad haec propera, justa sequens opera.
Lux, laus solemnis, ibi cunctis paxque perennis,
Nec decor ullus abest, Rex ubique summus adest.
Desine vana sequi, pro munere judicis aequi
Ob bona facta tibi vivere detur ibi.
112.1681A| Eia quam laetus, concors, sacer atque quietus.
Omnis ibi coetus: non dolus, ira, metus.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina dubia et spuria (Auctor incertus) (Rabanus Maurus?) — VII. Vetus Scriptum de sancta cruce, Rabano forte ascribendum.Dulcissimo Fratri ac Reverentissimo Abbati Grimoldo →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Carmina dubia et spuria (Auctor incertus) (Rabanus Maurus?) — VIII. In Hersfeldiensis ad Fuldam amnem inclyti monasterii basilica legebantur hi versus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-dubia-et-spuria-auctor-incertus-rabanus--rabanus-maurus-abb4f9
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Carmina dubia et spuria (Auctor incertus) (Rabanus Maurus?) — VIII. In Hersfeldiensis ad Fuldam amnem inclyti monasterii basilica legebantur hi versus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-dubia-et-spuria-auctor-incertus-rabanus--rabanus-maurus-abb4f9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.