CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Dulcissimo Fratri ac Reverentissimo Abbati Grimoldo

latín

Vive, meae vires lassarumque anchora rerum,
naufragio et litus tutaque terra meo,
solus honor nobis, urbs tu fidissima semper
curisque afflicto tuta quies animo.
sintque licet montes inter cum fluctibus arva
mens tecum est nulla quae cohibetur humo.
te mea mens sequitur, sequitur quoque carmen amoris,
exoptans animo prospera cuncta tuo.
qui mihi te notum dedit et concessit amicum
conservet sanum Christus ubique mihi.
ante solum terrae caelique volubile cyclum
praetereant, vester quam quoque cesset amor.
hocque, pater, monui, moneo te iterumque monebo,
sis memor ipse mei, sicut et ipse tui,
ut deus in terris quos hic coniunxit amicos,
gaudentes pariter iungat in arce poli.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina dubia et spuria (Auctor incertus) (Rabanus Maurus?) — VIII. In Hersfeldiensis ad Fuldam amnem inclyti monasterii basilica legebantur hi versusEpitaphia (Rabanus Maurus) — I. Epitaphium Hiltibrati Episcopi. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Dulcissimo Fratri ac Reverentissimo Abbati Grimoldo
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-dulcissimo-fratri-ac-reverentissimo-abbati-grimo--rabanus-maurus-502c5b
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Dulcissimo Fratri ac Reverentissimo Abbati Grimoldo», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-dulcissimo-fratri-ac-reverentissimo-abbati-grimo--rabanus-maurus-502c5b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.