CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — VII. Ad Praeclarum episcopum.

latín

Antistes Domini meritis in saecula vivens,
Doctor in orbe pius, magnus amor populiis.
112.1591C| Nomine Praeclarus, praeclarus et arte magister,
Clarus et imperio, clarus et officio.
Sanctus apostolica praefulgens mente sacerdos,
Gaudia qui Christi de grege pastor habes.
Justitiae cultor, sanctae et pietatis amator,
Firmus in officiis, verus in eloquiis.
Tu decus Ecclesiae, plebis laus, gloria cleri,
Exemplum vitae, forma salutis ope.
Sal terrae, seu lux mundi, atque urbs inclyta Christi
Aeterni Regis stemmate gemma nitens.
Te Deus aeternus multis feliciter annis
Concedat sacrum multiplicare gregem.
Vestra valet coelum reserare et claudere lingua.
112.1592A| In terris positus claviger aetherius.
Te accendit Christus, posuitque in plebe lucernam,
Omnibus ut niteas dogmate, pace, fide.
Pande viam cunctis per dogmata sacra salutis,
Ut sis perpetuae lucis iter populo.
Tempora sunt hujus vitae nunc plena periclis,
Nunc ruit orbis honor, deficit ipse simul.
Quae ventura Deus praedixit sanctus in orbem,
Saepius adveniunt signa tremenda nimis.
Frondea nunc ficus flores e cortice mittit,
Aestivos signans accelerare dies.
Sic haec signa diem Domini testantur adesse,
Qua pius et justus Rex Deus adveniet.
Eripe sancte piis monitis precibusque sacratis,
Commissum tibimet pastor ab hoste gregem
112.1592B| Illius est studium, cum pergit ovilia circum
Ut mactet, perdat, dissipet ac noceat.
Nempe tuus nisus semper sit de grege Christi,
Illaesum ut serves, consociansque juves.
Ille tumens cecidit celsa de sede superbus,
Tu humilis scande regna superna poli.
Ille ima suadet, at tu coelestia semper,
Plenus et ille dolo, tuque amore Dei.
Hoc opus antiqui Patres fecere per orbem,
Quorum dicta modo pagina sacra canit.
Et virtutis honor lato celebratur in orbe
Coelestis quorum nomina charta tenet.
Hoc opus, hoc studium magni est pastoris in orbe,
Nempe talenta sibi multiplicare data.
Nam judex vigilat hominum super acta supernus,
112.1592C| Ut cunctos propriis judicet ex meritis.
Flammivoma veniet Dominus cum nube coruscans,
Actaque cum verbis discutiet hominum.
Tunc famulus sumet meritorum dona fidelis,
Laetus et intrabit gaudia summa Dei.
Ut tunc esse bonis felix merearis in istis,
Nunc durus tibi sit nullus in orbe labor.
Est rudis hic populus, est durus, quem regis ipse,
Sed miserante pio mitis erit Domino.
Mitia tradantur primo praecepta salutis,
Mentibus ignaris in novitate fidei.
Ut tener in lacte gaudet infantilis aetas,
Fortia sic fortis dicta tenere valet.
112.1593A| Sit pius et prudens populorum doctor ubique,
Personae agnoscens quid cui conveniat.
Lacte riget parvos, foveat et pane valentes,
Cum pietate omnes curet, alat, doceat.
Horrida nulla tuam frangat tentatio mentem,
Fixus sed maneas, vincere sicque vales.
Aurum flamma probat, justos tentatio mundat,
Purior utque anima sidera celsa petat.
Haec est vita viro justo tentatio tota,
Sed patiens tolerat cuncta pro amore Dei.
Quis sine vel miles capiet certamine palmam,
Bella nefanda dabunt praemia magna suis.
Stemmate jam gaudet, belli qui scammate vincit.
Praelia post terrae regnat in arce poli.
Cum Christo ut regnes concedat gratia Christi,
112.1593B| Summe Pater, pastor tempus in omne simul.
Et tua laus maneat, merces et gloria semper,
Cum sanctis coelo, et sine fine vale.
Sis memor ipse mei, memoret te gratia Christi,
Praesul in aede Dei, sis memor ipse mei.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — VI. Oratio ad Deum.Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — VIII. Idem ad eumdem. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — VII. Ad Praeclarum episcopum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-vii-ad-praecl--rabanus-maurus-d1b1a8
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — VII. Ad Praeclarum episcopum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-vii-ad-praecl--rabanus-maurus-d1b1a8.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.