CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRabanus Maurus

Rabanus Maurus · Medieval

Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — VI. Oratio ad Deum.

latín

O Deus aeterne, mundi sanctissime Rector,
Te mea mens ambit, animaeque ac vivida virtus,
Laus, amor atque decus, cordis tu lumen honestum,
Membrorum gestum, tu oculorum reddis et usum,
Auribus auditum, manibus opus indis amatum.
Quidquid tellus habet, pontus atque aethera claudunt,
Et quidquid sentit, sapit, est, et vivit ubique.
112.1591B| Omnia nempe tua sapientia condita fulsit
Vivificat, servat, valido et regit omnia nutu,
Fac me, summe pius, toto te corde fateri
Te sermone loqui, te discere dogmate recto,
Quaerere te manibus, pura te et mente precari.
Tu via, tu virtus, tu vita et janua vitae,
Tu merces operis, tu factor, tu quoque doctor.
Da mihi nunc veniam misero, et mea crimina laxa:
Fac me velle bonum, scire actu, et rite probare,
Sicque tuum laetum tribuas tunc cernere vultum,
Perpetuo, et vera me gaudia carpere fructu.

Sigue explorando

Por su autor
Rabanus Maurus · 194 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — V. Ad Baturicum episcopum Ratisbonensem, ex persona Isanberti.Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — VII. Ad Praeclarum episcopum. →

Expediente

Autor
Rabanus Maurus
Título
Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — VI. Oratio ad Deum.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-vi-oratio-ad--rabanus-maurus-50ed6b
Cita recomendada
Rabanus Maurus, «Carmina de diversis (Rabanus Maurus) — VI. Oratio ad Deum.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-de-diversis-rabanus-maurus-vi-oratio-ad--rabanus-maurus-50ed6b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.