Omnibus in horis semper te, sancte sacerdos,
Devotum cernent lumina sancta Dei.
Sit tibi lex Domini dulcis super omnia mella,
Charior atque auri millia multa super.
Mentis praecedant operis nam lumina gressus,
Consilio facias quaeque tuis jubeas.
Sis rector placidus, mansuetus, justus ubique,
Exemplum cunctis moribus egregiis.
112.1593C| Quae culpare soles, haec tu ne feceris ipse,
Sermoque sit sophiae conditus atque sale.
Sufficiat rerum dederat tibi quod Deus ipse.
Sat dives est famulus, quique habet Dominum.
Omnia finis edax devastat gaudia mundi,
Pauper tum justus regna superna capit.
Qui venturus erit Christus Rex inclytus orbi,
Ut cunctis reddat nam propria merita
Teque tuosque simul superam perducat ad arcem,
Ut vivas laetus regna beata tenens.