CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 93. Ad comitis Stephani fratrem

latín

Lampadis os, Philippe, uale, puer indolis alte,
Lux olim cleri clara futurus, aue.
Me tibi quem praefert gradus et prouectior aetas
Ad te compellit scribere solus amor.
5Scribo quod puero surgenti profore possit
Quodque dies nostros quodque gradum deceat.
Tu, quod cudit amor, quod amici more paciscor,
Sicut amicus habe, solus habendo lege.
In triuiis siquidem nolo mea dicta uagentur,
10 Nemo nisi infelix inuidia caruit.
Sicut nobilitat te linea sanguinis alti,
Sic quoque te morum linea nobilitet.
Subditus esto libens uirge manibusque magistri;
Dum uacat, assiduus disce, reuolue libros.
15Tempus erit subito cum te tua prouehet etas,
Cum te nobilitas auocet a studiis.
Nam si nescieris tunc respondere rogatus,
Si presul fias, mutus asellus eris.
In condiscipulos nimium seuire caueto,
20 Immo magis recolas te fore discipulum.
Quod tecum gessit nec cuilibet improperabis
Nec tibi quod soli dixit amicus homo.
Si sis iratus, nulli tamen obice crimen,
Pacatus siquidem forsitan alter eris.
25Nobilitas et lingua procax moresque proterui
Nec sibi concordant, nec bene conueniunt.
Nobilibus siquidem proauis Odonibus ortus,
Ortus es Odones ut ueteres renoues,
Qui sic uixerunt, fuerint ut Iulius armis,
30 Augustus pace, diuitiis Salomon.
Addidit Octodorum sibi scilicet unus eorum
Augustamque suis uiribus optinuit.
Isque Theobaldum generauit pacis alumnum,
Quo, Philippe, uenis principe progenitus.
35Ergo, quem decorant antiquae nobilitatis
Tot proauique duces et comites ataui,
Da condigna tuae praesagia nobilitati,
Moribus ipse tuis praeniteas atauis.
An sim iocundo, Philippe, locutus amore,
40 In serie sensus ipse notare potes.
Quod si dicta sonant incomptam rusticitatem,
Crede michi: melius dicere non potui.
Est ignorantis uicium, non culpa uolentis
Si bene non dixi dicere quod uolui.
45Denique quod sentis quod gestit nostra uoluntas,
Ac si protulerint carmina nostra puta.
Dicta meis uotis industria uestra coaptet
Dictaque uotorum uis magis appreciet.
Appreciet cartam, quod cartam misit amicus,
50 Dilige quod praefert nomen amicitiae.
Iam memor esto mei, memoris memorabor et ipse
Nec nos a nobis mors etiam dirimat.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 92. De graphio fracto grauis dolorCarmina (Baldericus) — 94. Ad iuuenem qui heremita fieri cupiebat →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 93. Ad comitis Stephani fratrem
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-93-ad-comitis-stephani-fratre--baldericus-dolensis-65d358
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 93. Ad comitis Stephani fratrem», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-93-ad-comitis-stephani-fratre--baldericus-dolensis-65d358.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.