CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 92. De graphio fracto grauis dolor

latín

Pro dolor! heu, casus grauis, infortunia seua!
Heu, fortuna nocens, heu, miserum facinus!
Me stilus iste meus, decimum comitatus in annum,
In partes fractus dissiluit geminas.
5Nec geminae partes nec iam stilus altera pars est:
Ergo stilus meus hic desiit esse stilus.
De ferro grafium ferrarius effigiauit;
Effigiale perit, materiale manet.
Quod manet est ferrum, stilus, id quod perdidit esse,
10 Esse quod artificis extudit ingenium.
Attamen artificis potius michi cura placebat
Quam res ipsius materiae placuit.
Hoc humana manus decus addit materiebus,
Res ut ab arte sibi traiciant precium.
15Artes innumerae, labor exquisitus abusque
Confecere meum, quem modo plango, stilum.
Telluris rimando sinus patefecit abissum,
Dum latitans ferrum querit anhelus homo.
Tandem, flammiuoma triduo fornace recoctum
20 Educit ferrum de liquido solidum.
At necdum stilus est per tot molimina ferrum:
Instat ut id faciat cura sagax hominis.
Marculus atque tenax, follesque parantur et incus
Et focus, ut ferrum cuncta doment pariter.
25Indefessus item ceptis ferrarius instat
Et ferrum ferro uincit et igne simul.
Lassus anhelat homo, gemit incus, duplicat ictus
Alte sustollens brachia nigra faber.
Per uarios nisus tandem stilus effigiatur:
30 Quippe stilum tantae condere molis erat!
Rursus inest operi; limas parat ad poliendum;
Hic polit, hic acuit, hic quoque quadrat homo.
Quemque tot et tanti graphium peperere labores
Et tantum tempus, abstulit una dies.
35Lamentum quam grande, dies infesta, dedisti,
Cum perimis graphii nomen et officium!
An frustrabor ego graphii solamine letus,
Orbe decemnali quem socium didici?
Heu graue discidium, fractura quod edidit una!
40 Ecce meae manui, mi stile, subtraheris!
Quo perarabo meas tam digno pectine ceras
Tamque meis tabulis qui stilus aptus erit?
Si quouis precio posset tua plaga iuuari,
Indiga nostra manus non fuerat precii;
45Sed quoniam lacrimas michi censeo nil ualituras,
Hoc michi solamen ipsemet accipio:
Quas michi reliquias de te fortuna reliquit,
In bene seruandas computo diuitias
Et, si quid possunt mea carmina posteritatis,
50 Te commendo meis carminibus titulis.
Vos, o praesentes successurique poetae,
Hos legitote meos de graphio modulos.
Conqueror, o uates, quoniam qui carmina mecum
Mille stilus cecinit, discidit et periit.
55Sic uestros fortuna stilos tueatur, ut ipsi
Plangetis graphium diriguisse meum.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 91. Inuitatio ut quidam se monacharetCarmina (Baldericus) — 93. Ad comitis Stephani fratrem →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 92. De graphio fracto grauis dolor
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-92-de-graphio-fracto-grauis-d--baldericus-dolensis-74858e
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 92. De graphio fracto grauis dolor», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-92-de-graphio-fracto-grauis-d--baldericus-dolensis-74858e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.