CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 64. Super quem euenerit

latín

Qui supra uestros legitis lamenta sepultos
Quique minora premi casu lugere soletis,
Et michi dilapso fletus infundite uestros:
Consul eram magnus, patriae pater, hostibus hostis,
5Nomine Guillelmus, uitae status omnibus omnis.
At nunc extrema ceu singula sorte potitus,
Occubui non lege mea, sed lege iubentis,
Omnia cuius lex aliud demutat in esse.
Hei michi! nunc, lector, nil plus de consule restat
10 Quam quod ego feci, tua uota quod emeliorent.
Hoc nunc inclusus sub fornice, lege sepultus
Qua sepelitur homo, communi lege resurgam.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 63. Ad scutum eiusdemCarmina (Baldericus) — 65. Super Osannam →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 64. Super quem euenerit
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-64-super-quem-euenerit--baldericus-dolensis-2d709d
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 64. Super quem euenerit», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-64-super-quem-euenerit--baldericus-dolensis-2d709d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.